PL 217, col. 1136

Regula ordinis S. Spiritus de Saxia (Auctor incertus (Innocentius III)), J. P. M

Romanum adeo late patet, superbis
aedificiis instructum, ac amplissimis redditibus cumulatum,
ut grande castellum repraesentare videatur,
plura palatia variis spatiorum intervallis distincta
continens, in quibus degunt varia hominum
utriusque sexus genera. In uno autem palatio morantur
ultra centum nutrices, quae lactant parvulos
expositos; ibidem enim suscipiuntur tales infantes
tam legitimi, quam illegitimi, ne fame pereant. In
altero autem habitant pueri adolescentiores numero
circiter quingenti, qui a piis praeceptoribus instruuntur
in doctrina Christiana, aliisque diversis artibus
et scientiis. In tertio dein palatio degunt totidem
numero puellae, quae a sanctimonialibus feminis
ejusdem ordinis in omni virtutum genere instruntur,
sicut in regulari aliquo monasterio. In
quarto denique palatio duo sunt longissima ambulacra,
ita, ut quodlibet mille lectis sit impletum:
unum quidem continet infirmos viros, alterum autem

aegrotas feminas, etc. Ast praeter haec omnia et
plura alia superba aedificia pro infantibus expositis
et aegrotis personis etiam peregrinis advenientibus
ordinata, adest ibidem magnificum coenobium a religiosis
viris inhabitatum, qui diu, noctuque divinis
laudibus intenti regularem vitam sub Regula S. Augustini
et sequentibus constitutionibus degunt, ubi
etiam magister generalis totius ordinis habitare
solet. Atque in hoc archihospitali in usum infirmorum
expenduntur annuatim supra ducenta millia
scutorum Romanorum computando unum annum
cum altero.
Sed redeamus ad sequentes constitutiones exhibendas,
quas anno 1564, Romae edidit reverendissimus
dom. Bernardinus Cyrillus Aquilanus, totius
ordinis praeceptor et generalis magister; illasque
nominat Regulam sacri ordinis Sancti Spiritus in
Saxia. Quae quidem constitutiones cum bulla summi
pontificis Innocentii III, cum omnino conveniant;

sic haud ambigere licet, quin piissimus ille pontifex
hunc ordinem instituens eadem statuta religiosis
utriusque sexus praescripserit; quamvis et illis
etiam Regulam Augustinianam aliis hospitalariis
communem pro norma vitae tradiderit. Attamen
quisquis has constitutiones vel leviter perlustret,
facile percipere potest, non omnia statuta hic exhibita
ab exordio ordinis fuisse usitata, sed successu
temporis plura ex illis fuisse superaddita.
Cum enim omnino constet a primaeva institutione
hunc sacrum ordinem fuisse a saecularibus potius,
quam religiosis personis gubernatum, sic suppressis
illis saecularibus praeceptoribus vel magistris,
necesse omnino erat, non nulla condere nova statuta,
omnibus utriusque sexus religiosis communia.
Interim praesentes constitutiones ad gubernanda, et
regenda xenodochia maxime salutares sunt. Omnesque
utriusque sexus homines, praeter tria solemnia vota
religiosa etiam ad gerendam specialem curam aegrotorum

et infantum expositorum astringuntur. Hinc
plurimis gaudent privilegiis, et eximuntur a jurisdictione
omnium ordinarorium, omniaque aliorum sacrorum
ordinum privilegia ipsis sunt concessa. Quod
autem religiosi hujus ordinis aveant se nominare Canonicos
regulares, hoc tantum evenit ex illo tempore,
quo veram regularem vitam ducere coeperunt juxta
Regulam S. Augustini, et postquam congregatio
canonicorum regularium S. Spiritus per Gallias et
Lotharingiam dispersa illi associata est. Nunquam
tamen habitu canonico incedere solent; illorum
enim habitus idem prorsus est cum illo clericorum
saecularium, nisi quod ad distinctionem supra habitum
nigrum debeant gestare crucem albam ad
pectus assutam, dupliciter transversam, quarum
prima minor est, prout refert Tamburinus supra
laudatus. Sequitur jam ipsius Regulae tenor, prout
nobis in ms, fuit communicatus
REGULA ORDINIS S. SPIRITUS IN SAXIA.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.