PL 217, col. 1158

Regula ordinis S. Spiritus de Saxia (Auctor incertus (Innocentius III)), J. P. M

et judicium omnibus injuriam patientibus [(Psal. CXLV)]
,
et fratribus nostris dimittamus ut nostra Dominus
nobis dimittat.
Obedientiam insuper, majoribus ipse Dominus
exhibendam praecipit, prout ipsi Patri, et parentibus
exhibuit; et descendit cum eis et venit Nazareth,
et erat subditus illis [(Luc. II)]
; cibumque dicebat
esse suum, voluntatem ejus, qui eum miserat perficere [(Joan. IV)] ,
et voluntatem non suam, sed Patris
quaerere [(Matth. XII)] : et humilians seipsum
factus obediens [(Philipp. II)]
, non mea, inquit, voluntas,
sed tua fiat [(Luc. XXII)]
. Discere atque debemus
exinde postquam solemni voto nos Deo tradidimus,
velle, et nolle, apud nos non remansisse, sed apud
eos, qui nobis praesunt; caveamusque, ne per inobedientiam

incidamus in sententiam illam: Quia
vocavi et renuistis, extendi manum meam, et non
fuit qui aspiceret; ego quoque in interitu vestro ridebo,
et subsannabo, cum vobis, quod timebatis, advenerit [(Prov. I)]
.
Paupertas, patientia, obedientia, mansuetudo, et
his similia, militiae nostrae fructus sunt, quos assecuti
sunt Christi servi. Esurimus et sitimus, dicebat
Paulus, et nudi sumus, et colaphis caedimur, et instabiles
sumus, et laboramus operantes manibus nostris;
maledicimur et benedicimus, persecutionem
patimur, et sustinemus; blasphemamur, et obsecramus,
tanquam purgamenta mundi facti sumus [(I
Cor. IV)]
. Oportet ergo per patientiam currere ad

propositum nobis certamen, inspieientes in auctorem
fidei Jesum. Qui proposito sibi gaudio, sustinuit
crucem, confusione contempta. Ea itaque
omnia, ut scimus, fratres, nemine cogente, solemni
voto Deo spopondimus, et ad aratrum manum misimus.
Si quis nostrum aspicere retro voluerit,
regno Dei non erit aptus. Minime putandum est ex
eo, quod castitatem et obedientiam voverimus,
susceperimusque alia regularia vota, nos beatam
vitam posse consequi; si virtutibus mandatorum
Dei juncta non fuerint. Quorum quidem mandatorum
finis charitas est, ordinis et religionis nostrae
praecipuum fundamentum: in ea igitur nostra omnia
fiant opera, in ea firmati, in ea crescamus; mater
est optima, fovet infirmos, exercet provectos, arguit

inquietos, diversis diversa benigne exhibens;
et ut filios omnes diligit. Est enim dum arguit, mitis;
cum blanditur, simplex: pie saevit, sine dolore
mulcet, patienter irascitur, humiliter indignatur,
adversa tolerat, prospera temperat, omnia suffert,
omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. Ipsam
si amplectamur, fratres, nutriet inter nos concordiam,
servabit unionem, ac in Spiritu sancto congregati,
Deus pacis, et consolationis erit nobiscum,
qui sit benedictus in saecula, Amen.
Sequitur modo Regula S. P. Augustini, quam etiam
profitentur, nempe:
Ante omnia, fratres charissimi, diligatur Deus, etc.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.