PL 217, col. 316
Sermones de tempore (Innocentius III), J. P. Migne
enim hoc aliter et aliter ab aliis exponatur, congrue
tamen potest intelligi. Prima tempestas orat est in
empyreo coelo, secunda in paradiso. Prima inter
angelos, secunda inter homines. Prima namque
tempestas fuit tumor superbiae, per quem Lucifer
voluit ad aequalitatem Dei ascendere, juxta quod
ait. « Ascendam in coelum, et ponam sedem meam
ad aquilonem, et ero similis AltissimoIsa. XIV. »
Sed volens ascendere, cecidit, secundum illud:
« Quomodo cecidisti, Lucifer, qui mane oriebaris? »Ibid.
Secunda tempestas fuit ardor cupiditatis,
per quem homo Dei scientiam concupivit, juxta
quod serpens illis promiserat: « Eritis sicut dii,
scientes bonum et malumGen. III. » Sed concupiscens
alienum, amisit proprium, secundum illud:
« Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho,
et incidit in latrones, » etc.Luc. X. Haec duo
vitia sunt radix et origo omnium malorum, omnium
vitiorum. Nam de superbia legitur: « Initium peccati
est superbiaEccli. X. » De cupiditate dicit
Apostolus: « Radix omnium malorum est cupiditasI Tim. VI.
» Verum in sancta et individua Trinitate,
Patri attribuitur unitas, propter principium;
Filio attribuitur aequalitas, propter medium; Spiritui
sancto attribuitur connexio, propter consortium.
Prima ergo tempestas, quae orta est inter angelos
propter Dei aequalitatem, ipsa est orta propter Filium,
qui secundum Apostolum, « non rapinam arbitratus
est esse se aequalem DeoPhil. II. » Sed
in Trinitate Patri attribuitur potentia, Filio sapientia,
Spiritui sancto dilectio. Secunda ergo tempestas,
quae orta est inter homines propter Dei scientiam,
ipsa quoque orta est propter Filium; qui secundum
Apostolum « est Dei virtus et sapientiaI Cor. I.
» Porro qui occasionem damni dat, et
damnum dedisse videtur. Ideoque verus Jonas, id
est Christus spiritualiter missus est in hoc mare
magnum et spatiosum, id est in mundum, in quo
fuit absorptus a ceto, id est sepultus in monumento.
Juxta quod ait: « Sicut fuit Jonas tribus diebus, et
tribus noctibus in ventre ceti, ita Filius hominis
tribus diebus et tribus noctibus erit in corde terraeMatth. XII.
» Hinc alibi dicit: « Veni in altitudinem
maris, et tempestas demersit mePsal. LXVIII. »
Ut sic repararet quae in coelis et quae in terris sunt,
id est ruinam angelicam et casum humanum.
Misit ergo Deus Filium suum natum de muliere,
factum sub lege. De muliere natus est, id est de
virgine, quia mulier propter sexum, virgo propter
integritatem censetur. Unde propheta: « Novum,
inquit, faciet Dominus super terram, mulier circumdabit
virum gremio uteri suiJer. XXXI; et
alius: « Ecce virgo concipiet et pariet filium, et
vocabitur nomen ejus EmmanuelIsa. VII. »
Sed cur in similitudine carnis peccati de muliere
corpus assumpsit, et non potius ex alia sibi materia
novum corpus formavit; ut sicut primus Adam factus
est a Deo, ita et fieret secundus? « O altitudo
divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia