PL 217, col. 322

Sermones de tempore (Innocentius III), J. P. Migne

nescitis diem neque horamMatth. XXV. » Et ideo
monet Propheta: « Quaerite Dominum dum inveniri
potest, etc.Isa. LIII. » Non igitur sibi blandiatur
peccator frustra, et dicat: Secure possum ad tempus
peccare, quia quacunque hora convertar, omnium
iniquitatum mearum non recordabitur Dominus;
quia nescio diem, neque horam. Justo
namque judicio Dei fit, ut quia cum potest homo
converti, et non vult, cum vult forte converti, non
possit. Tunc enim securum est homini poenitere,
cum potest ipse peccare.
Jam igitur, id est in praesenti vita, vel magis in
tempore opportuno, surgendum est nobis a somno
culpae, quoniam « si in prima vigilia venerit, et si
secunda, vel in tertia vigilia venerit, et sic invenerit,

beati sunt servi illiLuc. XIII. »
Surgamus igitur fratres et filii dum opportunum
tempus et horam competentem hahemus, ab illo triplici
somno: quoniam quilibet est mortalis. Certe
nihil est magis amicum iniquitati, quam negligentia.
Propter quod dicit Scriptura: « Maledictus homo,
qui opus Dei negligenter agitJer. XLVIII. » Quoniam
ubi Salomon ait: « Manus in manu non erit
innocensProv. XI; » econtra consulitur: Semper
aliquid operis facito, ut diabolus te inveniat occupatum.
Cum enim David quievisset a praeliis,
« et deambularet in solario post meridiem vidit ex
adverso Bethsabee se lavantem, tulitque illam, et
dormivit cum illaII Reg. II. » Propter quam homicidium
pariter et adulterium perpetravit; et qui

vicit in bello, victus est tandem in pace. Ergo dum
tempus habetis, operemini bonum ad omnes
Gal.
VI
. Veniet enim tempus, quando nihil poteritis operariJoan. VI.
Juxta quod Veritas ait: « Ligate
manus ejus et pedes, et projicite in tenebras exterioresMatth. XXII.
»
Surgite etiam fratres a somno ignorantiae, quoniam
et ipse immortalis existit. Propter quod dicit Scriptura:
« Noluit intelligere ut bene ageret; iniquitatem
meditatus est in cubili suoPsal. XXV. » Et
illud: « Ipsi vero non cognoverunt vias meas, quibus
juravi in ira mea, etc.Psal. XCIV. » -- « Propterea
populus meus, inquit propheta, captivus ductus
est, quia non habuit scientiamIsa. V. » Et:
« Si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent

I Cor. II.
» Hinc error, hinc haeresis,
hinc perfidia, hinc excusatio in peccatis. Sed ignorans
ignorabitur, et negligens negligetur.
Surgendum quoque nobis est a somno concupiscentiae,
ne forte obdormiamus in voluptatibus carnis
et illecebris mundi; quia « non dormitabit neque
dormiet, qui custodit IsraelPsal. CXX. » Quasi
quidam somnus est vita carnalis, vel conversatio
saecularis; quia sicut ille qui somniat se habere
multas divitias, cum evigilat, tristatur, pro eo quod
nihil invenit se habere; sic ille qui dives est in hoc
mundo, cum transierit de illo, dolebit, quia nihil
secum de illo portabit. « Nudus enim egressus sum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.