PL 217, col. 323

Sermones de tempore (Innocentius III), J. P. Migne

de utero matris meae, nudus revertar illucJob I. » -- « Nihil
quoque intulimus in hunc mundum, haud
dubium, quia neque auferre quid possumus
I Tim.
VI
. » Nihil enim nobiscum ex hoc mundo deferemus,
nisi opera, juxta quod legitur: « Opera illorum
sequuntur illosApoc. XIV. » Quae si bona fuerint,
perducunt angeli ad gloriam; si mala, pertrahunt
ad gehennam. Heu quot et quanta mortales de
mundanae conversationis amaritudine [ al. incertitudine]
cogitant, sed sub mortis articulo repente cuncta,
quae cogitaverant, evanescunt. Propter quod
dicit Psalmista: « Exiet spiritus ejus, et revertetur
in terram suam, etc.Psal. CXLV. » Homo quippe
qui permanet in peccato, similis est jumento, quod
in stercore computrescit; et qui revertitur ad peccatum,

est quasi canis qui redit ad vomitumII Petr. II.
Quid enim nos miseri cogitamus, quid disponimus,
aut quid agimus tota die? Aranearum teximus
telas; quoniam evisceramus nosipsos, consumimus
dies nostros, et perdimus tempus nostrum in vanis
studiis et operibus pravis et voluptatibus carnis, illecebris
mundi, siquidem utriusque concupiscentiam,
videlicet carnis et mundi damnat Apostolus in
hoc loco, cum prohibet comessationem et impudicitiam;
in quibus carnales homines, id est gulosi
et luxuriosi amplius delectantur. Rursum, contentionem,
inquit, et aemulationem, in quibus homines
mundani versantur, qui contendunt inter se de possessionibus

vel honoribus, et pro his ad invicem
aemulantur.
Hora est ergo nos jam de somno surgere, quia propior
est nostra salus, quam cum credidimus. Quasi
dicat: Non possumus excusationem habere negligendi,
quod exspectamus, tanquam nimium differatur. Quia propior est nostra salus quam cum credidimus.
In principio namque fidei mundati sumus
per baptismum a culpa, nunc autem per meritum
digni sumus corona: et ideo magis appropinquavimus
ad salutem. Vel ideo magis est salus propinqua,
quia magis est mors vicina. Nam pretiosa est in
conspectu Domini mors sanctorum Psal. CXV.
Rursus, hora est jam nos de somno surgere, quia
nox praecessit, dies autem appropinquavit. Quasi dicat:

Ante adventum Christi fuit nox erroris infidelitatis
et ignorantiae; sed jam post adventum Christi,
Aspiciebam in visu noctis, et ecce in nubibus coeli
quasi Filius hominis veniebat Dan. VII
.
Daniel propheta, dilectissimi fratres, qui interpretatur vir desiderii,
vel vir desideratus, in captivitate
Babylonis positus, haec et alia de incarnatione
Christi, per Spiritum sanctum revelavit, somnia

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.