PL 217, col. 328

Sermones de tempore (Innocentius III), J. P. Migne

cujus humana nativitas longo tempore fuit praenotata,
ut est illud in libro Geneseos: « Septuplum
ultio dabitur de Cain, de Lamech vero septuagies
septiesGen. IV. » Hic est Cain qui Abel fratrem
suum interfecit, impius fratricida qui aeternae maledictionis
meruit anathema. Cain interpretatur possessor,
et significat Adam primum parentem nostrum,
qui a Dei possessione projectus, sui Creatoris
misericordia indigebat. Sed pro eo septuplum
ultio danda promittitur, quia ad ejus reparationem
Filius Dei per septiformem gratiam Spiritus sancti
voluit incarnari. De Lamech vero septuagies septies.
Hic est Lamech qui Cain interfecit, et puerum suum
manibus oppressit, sicut ipse dicit: « Occidi virum
in vulnus meum, et adolescentulum in livore meo

Gen. IV.
« Lamech interpretatur adjutorium et significat
Adam primum parentem nostrum, quia adjutorio
Dei destitutus, sui Creatoris suffragium cupiebat.
Sed ut peccatum Lamech, id est peccatum
primi parentis nostri purgaretur, septuagies septies
ultio manifesta describitur, quod ab Adam usque ad
Christum septuaginta et septem generationes inveniuntur;
ex quibus generationibus Filii Dei per humanam
naturam defluens peccatum Lamech, hoc
est totius mundi, hodierna die sua nativitate delevit;
qui vivit et regnat cum Patre et Spiritu sancto
per universa saecula saeculorum. Amen.
SERMO IV. DOMINICA SECUNDA IN ADVENTU DOMINI. Christus cur propheta magnus dicatur, quadruplex adventus Christi, de quadruplici acceptione Hierosolymorum, de quadruplici pace, denique de quadruplici Ecclesiae renovatione.

tum quia revelavit occulta, juxta quod inquit:
« Omnia quaecunque audivi a Patre meo
nota feci vobisJoan. XV. » Tum quia praedixit
futura, secundum quod ait: « Dixi vobis prius
quam fiat, ut cum factum fuerit, credatisJoan. XIII.
»
Magnus ergo censetur propheta, non solum quia
Dominus prophetarum, sed quia spiritum et totum
accepit, et semper habuit. Nam soli Christo datus
est spiritus sine mensuraJoan. III, « in quo plenitudo
divinitatis habitat corporaliterColoss. II; »
caeteri vero de plenitudine ejus accipiuntJoan. I.
Quia « unguentum a capite ejus descendit in barbam
et a barba in oram vestimenti defluit
Psal.
CXXXII
. » Solus enim Christus Spiritum semper

habuit permanentem. « Super quem, inquit, videris
Spiritum descendentem et manentem, hic est qui
baptizat, etc.Joan. I. » -- « Requievit enim super
eum spiritus sapientiae et intellectusIsa. II, » et
quae sequuntur. Caeteri vero non semper, sed ad

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.