PL 217, col. 329
Sermones de tempore (Innocentius III), J. P. Migne
horam spiritum habuerunt, secundum quod Eliseus
inquit Giezi: « Dimitte illam, anima enim ejus in
amaritudine est, et Dominus celavit hoc a me et non
indicavit mihiIV Reg. IV. » -- « Spiritus enim ubi
vult spirat, dividens singulis prout vult
I Cor.,
XII
.
Veniet ergo propheta magnus. Quatuor Redemptoris
adventus Scriptura sacra distinguit. Primum in
nube, secundum in rore, tertium in turbine, quartum
in igne. In nube carnis, in rore gratiae, in
turbine mortis, in igne judicii. In nube carnis, ut
mundum redimeret. In rore gratiae, ut spiritum illuminet.
In turbine mortis, ut corpus incineret. In
igne judicii, ut saeculum judicet. De primo: « Exivi
a Patre et veni in mundum, iterum relinquo mundum,
et vado ad PatremJoan. XII. » Veniet autem
in nube carnis. Unde propheta: « Ascendet Dominus
super levem nubemIsa. LIX, » id est, assumet
carnem a peccatis immunem, et intrabit in Aegyptum,
id est descendet in mundum. Hic est enim
angelus ille qui, secundum Apocalypsim Joanniscap. X,
« descendit de coelo, amictus nube, » quia
venit ad nos calceata Deitas, id est nube carnis
obtecta.
De secundo: « Si quis diligit me, sermonem
meum servabit, » etc.Joan. XIV. Venit autem in rore
gratiae, unde Psalmista: « Sicut ros Hermon qui
descendit in montem SionPsal. CXXXII. » Hermon
enim interpretatur lumen exaltatum. Is est enim Christus
« lux vera quae illuminat omnem hominem venientem
in hunc mundumJoan. I, » prius exaltatus
in cruce, deinde exaltatus in coelo. Sicut ipse
dicit in Evangelio: « Cum exaltatus fuero a terra,
omnia traham ad me ipsumJoan. XII. » A quo ros
gratiae descendit in montem Sion, id est, in animam
coelesti speculatione sublimem. De cujus adventu
dicitur per prophetam: « Rorate coeli desuper, et
nubes pluant JustumIsa. XLV. » Et iterum: « Descendet
sicut pluvia in vellus, » etc.Psal. LXXI.
De tertio: « Cum venerit et pulsaverit, confestim
aperiant eiLuc. XII. » Veniet enim in turbine
mortis. Turbo quippe dicitur a turbando. Quid autem
conturbat magis quam mors, unde Scriptura:
« O mors, quam amara est memoria tua. »
Eccli.
XLI.
Quocirca Dominus ait: « Tristis est anima
mea usque ad mortemMatth. XXVI. » Et iterum:
« Anima mea turbata estPsal. VI. » Et quid dicam?
« Pater salvifica me ex hac horaJoan. XII. »
De quarto: « Videbitis Filium Hominis venientem
in nubibus coeliLuc. XXI. » Veniet autem in igne
judicii, unde Psalmus: « Ignis ante eum praeibit,
et inflammabit in circuitu inimicos ejus
Psal.
XCVI
; » et iterum: « Ignis in conspectu ejus ardebit, »
etc.Psal. XLIX. Hos quatuor Redemptoris
adventus repraesentat Ecclesia in quatuor Dominicis
de adventu Domini, non solum numero dierum,
sed etiam ratione officiorum.
Quod etiam designatur per quatuor versus primi
responsorii de adventu, qui sunt: Quique terrigenae,