PL 217, col. 333

Sermones de tempore (Innocentius III), J. P. Migne

pro manuLevit. XXIV. » Lex nova praecipit: « Si
percusserit te quis in unam maxillam, praebe ei et
alteram; si abstulerit tibi tunicam, da ei et pallium;
si angariaverit te mille passus, vade cum eo et alia
duoMatth. V. » « Lex enim per Moysen data est:
gratia et veritas per Jesum Christum facta estJoan. I.
»
Venit ergo propheta magnus, et ipse renovabit Hierusalem.
Cum audisset Joannes in vinculis opera Christi,
mittens duos de discipulis suis ait illi: Tu es qui
venturus es, an alium exspectamus? Luc. VII.
Mirum fortasse videtur quod Joannes Baptista,
qui Christum praedixit venturum et ostendit praesentem:
« Ecce, » inquit, « Agnus Dei, eccequi tollit
peccata mundiJoan. I; hic est de quo dixi vobis,
Veniet fortior me post me, cujus non sum dignus
corrigiam calceamenti solvereMarc. I; » nunc
quasi dubitans per discipulos suos quaerit: Tu es
qui venturus es, an alium exspectamus? Propter quam
dubitationem quidam erraverunt, dicentes Joannem
esse damnatum, quia qui primo credidit, postea
dubitavit. Verum cum ipse Christus errorem istum
damnaverit, dicens: « Quid existis in desertum videre?

prophetam? etiam dico vobis et plus quam
prophetam, inter natos mulierum non surrexit major
Joanne BaptistaMatth. XI; » quaerendum est nobis,
quomodo locum istum intelligere debeamus.
Sane locus iste duobus modis a sanctis Patribus
invenitur expositus, videlicet de adventu in mundum
qui tunc erat praeteritus, et de adventu ad infernum
qui tunc erat futurus. Juxta primam expositionem
non dubitavit Joannes, sed dubitaverunt
discipuli. Unde discipuli non pro Joanne, sed pro
se interrogaverunt dicentes: An alium exspectamus?
Non dixerunt: An alium Joannes exspectat? sed: An alium exspectamus?
quia non dubitat Joannes,
sed nos dubitamus. Alius tamen evangelista testatur,
quod cum venissent ad eum viri dicentes:

Joannes Baptista misit nos ad te dicens: Tu es qui
venturus es, an alium exspectamus? ut videlicet plenius
responderet interrogationi quae fuit ex parte
magistri.
Est ergo sensus: Cum Joannes in vinculis positus
audisset per discipulos referentes opera, id est miracula
Christi, dubitantibus adhuc illis, misit eos
Joannes ad Christum, ut ab ipso quaererent et audirent.
Juxta factam autem expositionem non solum
dubitaverunt discipuli, sed etiam dubitavit Joannes
utrum videlicet Christus per se an per alium esset
ad inferos descensurus. Et ideo mittens duos de

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.