PL 217, col. 334
Sermones de tempore (Innocentius III), J. P. Migne
« Cum autem venerit Filius hominis in sede
majestatis suaeMatth. XIX, » tunc Hierusalem,
id est Ecclesiam perfectissime renovabit. Sicut Joannes
in Apocalypsicap. XXI testatur: « Vidi civitatem
sanctam Hierusalem novam, descendentem
de coelo, a Deo paratam, et stola circumdatam,
sicut sponsam ornatam viro suo. Et dixit qui sedebat
in throno: Ecce nova facio omnia. »
SERMO V. IN EADEM DOMINICA.
discipulis suis ait illi: Tu es qui venturus es, an
alium exspectamus? Quasi diceret: Sicut nascendo
praecurrens praenuntiavi vivus te in mundo, an ita
moriendo praecurrens mortuus praenuntiabo te
mortuis in inferno? Porro contra primam expositionem
videtur facere quod hic dicitur: Tu es qui
venturus es, an alium exspectamus? et non dicitur:
Tu es qui venturus fuisti? Cum nec Joannes nec
discipuli dubitarent quia Jesus venisset in mundum
quem viderent et audirent tot miracula facientem.
Sciebant igitur quia jam venerat; quomodo ergo
dubitabant an esset venturus? Contra secundam
autem expositionem videtur facere, quod Christus
hic primi tantum adventus signa commemorans inquit Caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur,
etc.
Possumus ergo, fratres charissimi, locum istum
aliter intelligere, novo quidem modo sed sano, ut
verba consonent et sacramenta concordent; quatenus
basis sit sub columna, et rota contineatur
in rota. Dicamus igitur quod locus iste de
adventu ad judicium intelligitur, de quo sive dubitaverit
ipse Joannes, sive quod est tutius opinari,
discipuli dubitaverint, mittens duos de discipulis
suis ait illi: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus?
Quasi diceret: Indica nobis si quemadmodum
per te ipsum venisti in mundum ad redemptionem,
ita sis per te ipsum venturus ad judicium
ad retributionem? an alium potius exspectamus venturum? Respondens autem Jesus dixit illis: Euntes
renuntiate Joanni quae audistis et vidistis.
Quasi dicat:
Quae audistis in lege praedicta, ecce vidistis in
Evangelio adimpleta. In lege quippe audistis per
prophetam praedicentem: Ecce Deus noster ultionem
adducet retributionis. Deus ipse veniet, et salvabit
nos. Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum
patebunt. Tunc saliet sicut cervus claudus,
et aperta erit lingua mutorumIsa. XXXV. Hoc ipsum
in Evangelio per me videtis impletum, quia caeci vident,
claudi ambulant, surdi audiunt, leprosi mundantur,
muti loquuntur. Ego ergo venturus sum ad judicium
retributor, qui veni in mundum salvator de