PL 217, col. 338

Sermones de tempore (Innocentius III), J. P. Migne

ceciderit lapis iste, conteret cum, Jesus Christus
Dominus noster, qui est super omnia benedictus in
saecula saeculorum. Amen.
SERMO VI DOMINICA TERTIA IN ADVENTU DOMINI. De quatuor naturalibus mentis affectibus; de gaudio bonorum et malorum, cordis et carnis: et in prosperis et adversis quid sit agendum.

lege praecipitur: « Non accipies loco pignoris superiorem
et inferiorem molamDeut. XXIV. » Inter gaudium
siquidem et dolorem, tanquam inter duas molas,
in hac mortali vita versari debemus; ut videlicet
dolor temperet gaudium, ne dissolvamur; gaudium
vero dolorem, ne confundamur. Nimius enim dolor,
immoderatus videlicet et continuus, mentem
confundit; nimium vero gaudium, immoderatum
similiter et continuum, mentem dissolvit. Propter
quod dicitur:
Interpone tuis interdum gaudia curis.
Quod caret alterna requie durabile non est.
Audi gaudium nimium quod dissolvit: « Cithara
et lyra et tympanum et vinum in conviviis vestrisIsa. V.
» Ecce gaudium et laetitiam, occidere vitulos

et jugulare arietes, comedere carnes et bibere
vinum. « Comedamus et bibamus, cras enim moriemurIsaiae XXII.
» Audi dolorem nimium, qui
confundit: « Omnes manus dissolventur, et cor
hominis tabescet: tortiones et dolores tenebunt,
quasi parturiens dolebuntEzech. VII. » Inter has
ergo molas versari nos Apostolus docet: « Gaudete
cum gaudentibus, flete cum flentibusRom. XII. »
Et alius iterum ait: « In die bonorum non immemor
sis malorumEccles. XI. »
Cum igitur nobis aliqua prosperitas evenit,
providendum est nobis, ne dissoluti nimium gaudeamus:
memores ejus semper quod legitur: « Risus
dolore miscetur, et extrema gaudii luctus occupatProv. XIV.
» Noverat hoc ille qui dixerat:

« Versa est in luctum cithara mea, et organum meum
in vocem flentiumJob XXX. » Et ideo cum dixisset
Apostolus: Gaudete in Domino semper, adjunxit: Modestia vestra nota sit omnibus hominibus.
Ac si
diceret: « Exsultate cum modestia, laetamini cum
mensura, et ipsa nota sit omnibus, quatenus luceat
lux vestra coram hominibus, ut videntes opera
vestra bona glorificent Patrem vestrum qui in coelis
estMatth. V; » ut cortina cortinam trahat, et « qui
audit, dicat: VeniApoc. XXII. »
Similiter cum aliqua nobis contingat adversitas,
providendum est nobis, ne confusi nimium doleamus,
memores ejus semper quod dicitur: « Ad vesperam
demorabitur fletus, et ad matutinum laetitiaPsal. XXIX;
» quia post tempestatem tranquillum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.