PL 217, col. 339

Sermones de tempore (Innocentius III), J. P. Migne

facitTob. III. Novit hoc ille qui dixit: « Convertisti
planctum meum in gaudium mihi; concidisti saccum
meum et praecinxisti me laetitia, ut cantet tibi
gloria mea, et non compungarPsal. XXIX. » Nam
Grata superveniet, quae non sperabitur hora.
Item inter spem et timorem, tanquam inter duas molas
versari debemus, ut videlicet timor temperet spem,
ne praesumamus; spes vero timorem, ne desperemus.
Inter utrumque vola, medio tutissimus ibis.
Ex nimio timore desperavit ille qui dixit: « Major
es iniquitas mea, quam ut veniam merearGen. IV.
» Ex nimia vero spe praesumpsit ille,
qui « dixit in corde suo: Non requiret DeusPsal. X. »
Ergo gaudete in Domino semper, id est, quidquid boni
feceritis ex hilaritate cordis, cum corporis laetitia

faciatis; non ex tristitia, neque ex necessitate.
« Hilarem enim datorem diligit DeusII Cor. IX, »
et super omnia vultus
Accessere boni.
Nam et Psalmographus ait: « Delectare in Domino,
et dabit tibi petitiones cordis tuiPsal. XXXVI. »
Porro cum dolor et gaudium sint contraria, et semper
gaudendum sit, juxta quod monet Apostolus dicens: Gaudete in Domino semper,
nunquam est ergo
dolendum: cum contraria simul esse non possint.
Quid est ergo quod dicit Psalmista: « Pauper et
dolens ego sum, et salus tua Deus suscepit me.Psal. LXVIII,
» et quod Dominus ait: « Beati qui fletis
quia ridebitisLuc. VI? » Verum gaudere de uno et
dolere de alio, non sunt contraria. Et ideo simul

possumus et gaudere de bono, et dolere de malo.
Quanquam quod dicitur: Gaudete in Domino semper,
non ad continuum actum, sed ad continuum
habitum referatur; imo sicut de magno gaudio
fletus saepe procedit, ita de magno fletu saepe nascitur
gaudium. Ut cum anima de peccatis suis compungitur
et conteritur, suspirat et plorat, continuo
accepta spe veniae sanatur et illustratur, dilatatur
et jucundatur, ut dicere valeat cum Propheta:
« Secundum multitudinem dolorum meorum in
corde meo, consolationes tuae laetificaverunt animam
meamPsal. XCIII. » Sicut enim « non est
pax ossibus a facie peccatorumPsal. XXXVII, »
quia ignis rationis nunquam exstinguitur; « sic

omnis gloria filiae regis ab intusPsal. XLIV, » quia
« gloria nostra haec est, testimonium conscientiae
nostraeII Cor. I. » Gaudeamus igitur non in hoc
saeculo, sed in Domino. Secundum quod alibi dicit
Apostolus: « Qui gloriatur, in Domino glorieturII Cor. X.
» Idem quoque monet Psalmista: « Gaudete
justi in Domino, rectos decet collaudatioPsal. XXIII.
» Et alibi: « Laetabitur justus in Domino,
et sperabit in eo, etc.Psal. III. » Mali quippe
gaudent in saeculo; beati vero in Deo gaudent. Isti
gaudent de spiritualibus et aeternis, illi vero de carnalibus
et mundanis; isti de virtutibus, illi de vitiis.
De istis legitur: « Exsultabunt sancti in gloria,
laetabuntur in cubilibus suis. Exsultationes Dei
in gutture eorum; et gladii ancipites in manibus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.