PL 217, col. 341

Sermones de tempore (Innocentius III), J. P. Migne

conteritur, et fugit velut umbra, et nunquam in eodem
statu permanetJob XIV. » Nam « praecisa
velut a texente vita mea, dum adhuc ordirer, succidit
meIsa. XXXVIII. » Propinquus secundum adventum
ad judicium; quia « novissima hora est
I
Joan. II
, » et nos sumus « in quos fines saeculorum
deveneruntI Cor. X. » -- « Vigilate ergo, quia nescitis
diem neque horamMatth. XXV. » -- « Sicut
enim fulgur exit ab oriente et patet usque in occidentem,
ita erit adventus Filii hominis
Matth.
XXIV
. » Quoniam « hora qua non putatis, Filius hominis
venietLuc. XII. » Sed quoniam gaudendum
Ego baptizo vos aqua, medius autem vestrum stetit
quem vos nescitis; ipse baptizabit vos Spiritu sancto
et igne. Hic est qui post me venturus est, et ante me
factus est, quia prior me erat, cujus non sum dignus
corrigiam calceamentorum solvere Luc. III
.
Apostolica sedes quae, disponente Domino, cunctorum
fidelium mater est et magistra, consuevit
in hac mediana Dominica de adventu, sicut et in
mediana Dominica Quadragesimae, cujusdam novae
laetitiae nova quaedam insignia demonstrare, non
solum in officio verum etiam in ornatu. Ibi namque
concinit ad introitum: Laetare, Hierusalem, et conventus
facite omnes qui diligitis eam; hic concinit ad
introitum: Gaudete in Deo semper, iterum dico, gaudete Phil. IV
.
Tunc gestat Romanus pontifex aureum

florem ad similitudinem rosae, nunc autem
gerit infulam et casulam ex auro et gemmis ornatam.
Illius facti rationem frequenter edidimus, hujus
vero facti intentionem modo dicemus. Sane
diximus vobis si bene recolitis, quod quatuor sunt
Redemptoris adventus, quos Ecclesia celebrat in
quatuor Dominicis de Adventu, quorum duo valde
deterrent, et duo valde demulcent. Deterret adventus
ad judicium et adventus ad mortem; demulcet
adventus in carnem et adventus in mentem, quia
prius conturbari et postea consolari; juxta quod
inquit Psalmista: « Secundum multitudinem dolorum
meorum in corde meo; consolationes tuae laetificaverunt
animam meamPsal. XCXIII. » Idcirco

prius Ecclesia celebrat duos adventus qui terrent,
ut de tristitia nos transferat ad laetitiam, et de timore
ad amorem.
In prima ergo Dominica ultimus celebratur adventus,
et in ultima primus; secundus in tertia, et
tertius in secunda; quod per evangelia quae leguntur
in collectis colligitur evidenter. Prima namque
Dominica legitur illud evangelium in quo dicitur: Erunt signa in sole et luna et stellis,
etc.Luc. XXI;
per quod adventus ad judicium declaratur. Secunda

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.