PL 217, col. 342

Sermones de tempore (Innocentius III), J. P. Migne

est ex eo, quod Dominus propinquus est nobis ad
mortem, vel ad judicium, nunquid non ex utroque
magis timendum est quam gaudendum. Timendum
quidem, sed his qui non diligunt adventum ejus;
his autem, qui adventum ejus diligunt, est gaudendum.
Unde dicebat Apostolus: « Cupio dissolvi et
esse cum ChristoPhil. I. » Et iterum: « Salvatorem
exspectamus Dominum Jesum Christum, qui
reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum
corpori claritatis suaePhil. III. » Quod ipse nobis
et vobis praestare dignetur, qui est super omnia
Deus benedictus in saecula.
SERMO VII. IN EADEM DOMINICA.

vero Dominica legitur illud evangelium in quo dicitur: Tu es qui venturus es an alium exspectamus? Luc. VII
per quod designatur adventus ad mortem.
In Dominica vero tertia legitur evangelium in quo
dicitur: Qui post me venturus est ante me factus est,
per quod exprimitur adventus in carnem. Quarta
vero Dominica legitur evangelium in quo dictum
est: Factum est verbum Domini super Joannem Zachariae
filium in deserto, per quod innuitur adventus
in mentem. In hac ergo mediana Dominica celebratur
adventus in carnem, de quo praecipue gaudere
debemus, propter reconciliationem humani generis.
Huc pertinet illud quod Joannes Baptista praemittit: Ego Baptizo vos aqua, medius autem vestrum stetit
quem vos nescitis; ipse baptizabit vos Spiritu sancto

et igne.
Ad sublimationem humanae naturae pertinet
illud quod Joannes Baptista subjungit: Hic est qui post
me venturus est, et ante me factus est, cujus non
sum dignus corrigiam calceamentorum ejus solvere.
Ideoque nos monet Apostolus dicens: « Gaudete in
Domino semper, » propter reconciliationem humani
generis, « iterum dico: gaudetePhil. IV, » propter
sublimitatem humanae naturae.
Ait ergo Joannes: Ego baptizo vos aqua, medius
autem vestrum stetit, quem vos nescitis; ipse baptizabit
vos in Spiritu sancto et igni. Duplex igitur baptismus,
in aqua videlicet et in igne, sed in aqua
materiali et in igne spirituali. Aqua et igne mundatur
corpus, uterque baptismus sanctificatur in

spiritu. De illo namque Dominus ait: « Nisi quis
renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in
regnum coelorumJoan. III. » De isto autem Joannes
Baptista testatur: Baptizabit vos in Spiritu
sancto et igne. Sicut enim homo nascitur secundum
naturam ex femina, sed de viro, quia vir fecundat
feminam ut concipiat; ita secundum gratiam homo
ex aqua nascitur, sed de Spiritu, quia Spiritus
aquam sanctificat ut purificet. Nam « quod natum est
ex carne caro est, et quod nascitur ex spiritu spiritus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.