PL 217, col. 462
Sermones de sanctis (Innocentius III), J. P. Migne
digna fieret, priori non solum esset aequalis,
sed major. Quocirca « Verbum caro factum est, »
ut daretur hominibus Deus homo, sicut praedixerat
Isaias: Puer natus est nobis, et filius
datus est nobis. Filius spiritualiter, juxta quod dicit
Apostolus: « Proprio Filio suo non pepercit Deus,
sed pro nobis omnibus tradidit illum Rom. VIII; »
et iterum: « Cum venit plenitudo temporis, misit
Deus Filium suum, natum de muliere, factum sub
lege Gal. IV; » ut Deus, qui in sapientia sua mundum
creaverat, secundum illud: « Omnia in sapientia
fecisti, Domine Psal. CIII, » ipse mundum in
eadem sapientia recrearet. Haec est mulier evangelica Luc. XV,
quae accendit lucernam, ut drachmam
decimam, quae perdita fuerat, inveniret. Proprium
sibi filiationis nomen reservans, ut qui erat in deitate
Dei Filius, idem fieret in humanitate hominis
Filius. Puer ergo natus est nobis, ut nos renascamur; et filius datus est nobis,
ut nos redimamur.
Ut renascamur in gratiam, et redimamur in gloriam;
ut renascamur ex aqua, et redimamur in
sanguine: quia « Nisi quis renatus fuerit ex aqua et
Spiritu sancto, non intrabit in regnum Dei Joan.
III; et: « Redempti sumus non corruptibilibus auro
et argento, sed pretioso sanguine Agni immaculati I Petr. I.
»
Et vocabitur nomen ejus Admirabilis. Sex hujus
pueri nomina numerantur, nec pauciora, nec plura.
Scitis enim, fratres et filii, quia secundum arithmeticas
rationes numerorum, alius est diminutus, alius
perfectus, alius superabundans. Diminutus est, cujus
partes aggregatae minorem summam constituunt,
ut octonarius: cujus partes sunt quaternarius,
quae est medietas, et binarius, quae est quarta,
et unitas, quae est octava; quae simul aggregatae
reddunt septenarium. Perfectus est ille, cujus partes
aggregatae reddunt eamdem summam, ut senarius;
cujus partes aggregatae sunt trinarius, quae
est medietas, et binarius, quae est tertia, et unitas,
quae est sexta; quae simul aggregatae reddunt eamdem
summam, id est senarium. Superabundans est
ille, cujus partes aggregatae majorem summam
constituunt, ut duodenarius; cujus partes aggregatae
sunt senarius, quae est medietas, et quaternarius,
quae est tertia, et ternarius, quae est quarta,
et binarius, quae est sexta, et unitas, quae est duodecima;
quae simul aggregatae majorem summam
constituunt, id est sedenarium. Quia ergo puer hic
Deus est, cui nomina ista conveniunt, et in Deo
nihil est diminutum, tanquam infirmum; nihil est
superabundans, quasi superfluum: sed totum est
omnino perfectum, velut aeternum; idcirco haec
nomina, quae sibi secundum naturam divinam conveniunt,
sub perfecto numero designantur. Deo
namque nihil accedit, ut aliquid superabundet in
illo, nec ab eo quidquam recedit, ut aliquid diminuatur
ab ipso: sed idem ipse semper existit, non
habens in se quidquam diversum, sicut non habet
adversum: nec habet quidquam varium, sicut nec