PL 217, col. 464
Sermones de sanctis (Innocentius III), J. P. Migne
Joannes: « In principio erat Verbum, et Verbum
erat apud Deum, et Deus erat Verbum Joan. I. »
Dicat Thomas: « Dominus meus, et Deus meus Joan. XX.
» Dicat Paulus: « Cum in forma Dei
esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem
Deo Philip. II. » Dicat David: « Unxit te Deus, Deus
tuus, oleo laetitiae, prae consortibus tuis Psal. XLIV. »
Dicat Jeremias: « Hic est Deus noster, et non aestimabitur
alius praeter ipsum. Post haec in terris visus
est, et cum hominibus conversatus est Baruc.
III. » Dicat et Habacuc: « Ego in Domino gloriabor,
et exsultabo in Deo Jesu meo. Habac. III. »
Nam quia voluit homo esse sicut Deus, juxta quod
serpens ille promiserat: « Eritis sicut dii, scientes
bonum et malum Gen. III, oportuit ut Deus fieret
homo. Juxta quod dicit Apostolus, quia « in similitudine
hominum factus est, et habitu inventus
ut homo Philip. II; » ut quantum fuit superbiae vitium,
tanta fieret virtus humilitatis.
Et vocabitur nomen ejus Fortis. « Quis est iste
Rex gloriae? Dominus fortis et potens, Dominus potens
in praelio Psal. XXIII. » Ipse enim est sapientia,
quae vincit malitiam. « Altinget ergo a fine usque
ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter Sap.
VIII. » Sapientia Christus est; de qua dicit Apostolus:
« Christus est Dei virtus, et Dei sapientia I Cor. I.
» Hic a fine usque ad finem, id est ab empyreo
usque ad infernum, attingit fortiter, dejiciendo
superbos angelos de empyreo, et educendo
justas animas de inferno; et omnia, id est media,
quae sunt inter empyreum et infernum, disponit
suaviter, redimendo miseros, et justificando peccatores.
Hic est verus David, manu fortis, qui vicit
ursum, superavit leonem, prostravit Philistaeum I Reg. XVII.
Hic est verus Samson, qui catulum
leonis occidit, mille viros mandibula asini interfecit,
portas Gazae cum suis postibus asportavit Judic. XIV,
XVI, hic fortior superveniens fortem superavit armatum Luc. XI.
Et vocabitur nomen ejus Pater futuri
saeculi. Sic Pater, et dator, sicut ipse testatur in
Evangelio: « Pater vester coelestis dabit spiritum
bonum petentibus se Luc. XI. » Venit enim dare
fidelibus, non praesentia, sed futura; non terrena,
sed coelestia; non transitoria, sed aeterna; non solum,
sed polum; non mundum, sed coelum: ut
futuri saeculi Pater haereditatem paternam filiis suis
largiatur. Propter quod docuit nos orare: « Adveniat
regnum tuum Matth. VI. » -- « Regnum, inquit,
meum non est de hoc mundo Joan. XVIII. »
In cujus utique regno est vita sine morte, dies sine
nocte, certe sine forte; ubi erit securitas sine timore,
jucunditas sine dolore, tranquillitas sine labore;
ubi erit pulchritudo sine deformitate, fortitudo
sine debilitate, rectitudo sine perversitate; ubi
erit charitas sine malitia, veritas sine fallacia, felicitas
sine miseria; ubi erit gaudium, quod « nec
oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis
ascendit I Cor. II. » Et vocabitur nomen ejus Princeps
pacis. « Ipse est enim pax Dei, quae exsuperat