PL 217, col. 467

Sermones de sanctis (Innocentius III), J. P. Migne

nam « tres sunt qui testimonium dant in coelo, Pater,
Verbum et Spiritus, et hi tres unum sunt I
Joan. V. » Per duas consonantes signatur humanitas,
quae cum habeat duas syllabas, scilicet carnem
et animam, non sonat per se, sed magis cum alia,
cujus est juncta in virtute personae. Nam sicut anima
rationalis et caro unus est homo, ita Deus et homo
unus est Christus. Et Deus quidem est, et homo,
sed per se sonat in quantum est Deus: non autem
per se sonat in quantum est homo, quia divinitas
retinuit jus personalis assumens, sed humanitas
non accepit jus personalitatis assumpta, quoniam
nec persona personam, nec natura naturam, sed
persona naturam assumpsit. Habet autem hoc nomen
Jesus illas easdem vocales, quas habet illud

nomen Domini Tetragrammaton, et erat scriptum
lamina aurea super frontem pontificali cidari pendente,
videlicet I, E, V, sive Ioth, Eth, Vau, quod
nomen Dei dicunt ineffabile, unde non audent illud
proferre, sed pro eo scribunt et proferunt hoc nomen
Adonai: Illud autem constat ex quatuor litteris;
I, E, V, E: vel magis ex tribus, quoniam una
est geminata. Revera illud nomen est ineffabile, non
quantum ad sonum, sed quantum ad intellectum;
quia trinitatis et unitatis mysterium designant tres
personas in una substantia, quemadmodum Abraham
tres vidisse describitur, et unum legitur adorasse.
Duo contra seraphin clamant, alter ad alterum:
« Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus exercituum Apoc. IV.
» Inquit ergo Joannes: « Tres

sunt qui testimonium dant in coelo, Pater, Verbum,
et Spiritus sanctus. Et hi tres unum sunt. »
Et Dominus in Evang.: « Baptizate omnes gentes
in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti Matth. XXVIII.
»
Hoc autem nomen tantae virtutis existit, ut peritissimi
asserunt Hebraeorum, quod si distinguatur
in tres dictiones, quaelibet illarum significat illud
quod totum, ut si dicatur, Ie, Eu, Ue, quaelibet nomen
est Dei, sicut videlicet et totum, I, E, Ue: quia
mirum, quaelibet trium personarum, sicut et ipsa
natura, est unus Deus. Media vero littera sola in
hoc nomine geminatur, quia media tantum persona
geminum habet in Divinitate respectum. Pater enim

a nullo est factus nec genitus, sed alius est ab eo;
solus autem Filius, et est ab alio, et alius ab eo est;
Spiritus sanctus ab alio est, et nullus ab eo; solus
autem Filius et est ab illo, et alius ab eo est. Bene
igitur est in his discretionibus; secunda sumitur
tantum a prima, et tertia sumitur a prima pariter
et secunda: quia cum prima terminetur in E, videlicet
Ie, secunda inchoatur ab E, videlicet Eu, et
cum secunda terminetur in U, Eu, tertia inchoatur ab
V, scilicet Ve. Ipsa terminatur in E, a qua incipit secunda,
et in qua desinit prima: quoniam in divinitate
Filius est tantum a Patre, sed Spiritus sanctus procedit
pariter ab utroque. Licet autem Christus sit α
et ω, primus et novissimus, principium et finis, solae
tamen vocales istae non inveniuntur in hoc nomine

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.