PL 217, col. 468

Sermones de sanctis (Innocentius III), J. P. Migne

Jesus, scilicet α et ω. Sed quare? Quoniam oportuit,
cum illud idem significetur per duas syllabas hujus
nominis, quod per has duas vocales alibi designetur
scilicet natura divina, secundum quam est principium,
et natura humana, secundum quam Christus
est finis. Nam qui fecit hominem in quantum
« Verbum caro factumest et habitavit in nobis, »
Christus, secundum Apostolum, est « finis ad justitiam
omni credenti Rom. X, » qui de se dicit: « Ego
principium, qui et loquor vobis Joan. VIII. » Illud
autem in hoc nomine Jesus non solum consideratione,
sed etiam veneratione dignissimum invenitur,
quod cum ipsum habeat duas syllabas, prima tantum
illarum nomen ejus cujus est ipsum, videlicet
Ie, quod sicut praedictum nomen est Dei, quia nimirum

cum Jesus habeat duas naturas, una tamen
illarum est ipse, id est divina, quae bene designatur
in hoc nomine personali Jesus, per illas easdem
vocales, ex quibus constat illud nomen essentiale,
quod Tetragrammaton dicitur; quoniam illa eadem
natura quae essentialiter est in tribus personis,
plena simul ac tota est in hac una.
Sed forte miraris, quod per tres inflexiones declinatur
hoc nomen. Attende quod Christus tribus
modis inflexit; velut ita dicam, declinavit seipsum
per passibilitatem, patientiam et passionem: per
passibilitatem, quam dignanter assumpsit; per patientiam,
quam evidenter exhibuit; per passionem,
quam libenter excepit: « Oblatus est enim, quia
ipse voluit Isa. LIII. » Vis audire qualiter Jesus

seipsum inflexit et declinavit? si mihi non credis,
Apostolo crede; quia, inquit, « cum in forma Dei
esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem
Deo, exinanivit se, » hoc est humiliavit, inflexit et
declinavit, « formam servi accipiens in similitudinem
hominum factus, et habitu inventus ut homo Philip.
II. » Adhuc etiam magis inflexit et declinavit
seipsum, et digito scribebat in terra, et mater eum
in praesepio declinavit. Propter hoc autem quod
adeo se inflexit et declinavit, « exaltavit eum Deus,
et dedit illi nomen, quod est super omne nomen, ut
in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium
et infernorum ibid.. » Redde singula
singulis, quia declinavit seipsum, « propterea exaltavit

illum Deus, et dedit illi nomen, quod est super
omne nomen; » et quia inflexit seipsum, propterea
« flectitur ei omne genu coelestium, terrestrium et
infernorum. »
Recte igitur ex tribus terminalibus litteris illarum
trium inflexionum componitur hoc verbum: Sum,
quod vere ac proprie competit ei secundum excellentissimam
gloriam, ut ostendetur hic esse ille, qui
se dicit in veteri lege: « Ego sum qui sum Exod.
III. » Ut intelligas Jesum quasi dicentem: Ego Jesus
sum, ego sum Deus; quia Jesus nomen est Dei;
ac si diceret: Manifestus ego sum Deus, et non mutor.
Hic ipsum expressit in Evangelio, cum dixit:
« Antequam Abraham fieret, ego sum Joan. VIII; »
et iterum: « Ego sum, nolite timere Luc. XXIV. »

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.