PL 217, col. 477
Sermones de sanctis (Innocentius III), J. P. Migne
est quod sum fedus et foetidus nefariis et nefandis
maculis peccatorum, ita ut abominabilior et immundior
sit anima mea quam caro leprosa. Ego
sum quippe sepulcrum deforis dealbatum, intus
autem plenum omni spurcitia et ossibus mortuorum Matth. XXIII.
Egos um quatriduanus mortuus fetens
in monumento Joan. XI, imo, ut ita loquar, quadriaetanus,
quia per quatuor jam aetates ab infantia
usque ad senectutem in sepulcro consuetudinis pravae
fetorem turpissimum conversationis emisi, quasi
jumentum in stercore computrescens Joel. I, bene
mortuus; quoniam a vera vita, id est a Deo, penitus
separatus; et ideo a longe sto, quoniam erubesco
et pavesco appropinquare, ne feditatis fetore
divinam magis majestatem offendam. Quare « tota
die verecundia mea contra me est, et confusio faciei
meae cooperuit me Psal. XLIII. »
Causa vero secunda est, quia ingratus et indevotus
sum Deo pro omnibus omnino bonis et donis
mihi concessis et collatis ab eo. Omnia enim dona
sive corporalia sive spiritualia sive naturalia sunt
gratuita, et quod sum, et quod vivo, et quod moveor,
ab ipso recepi, a quo « omne datum optimum
et omne donum perfectum desursum est, descendens
a Patre luminum. » Et ego semper rependi
eis offensas pro gratia, maleficia pro beneficiis,
injuriam pro honore, homo Deo, servus domino,
factura factori, immemor et ingratus illius inaestimabilis
gratiae, quod ipse Deus pro me factus
est servus, ipse creator pro me factus est creatura,
ipse vita pro me sustinuit mortem ut a morte redimeret
me ad vitam. Quoniam « cum in forma Dei
esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem
Deo. Semetipsum exinanivit, formam servi accipiens
ac in similitudinem hominis factus, et habitu inventus
ut homo, factus obediens usque ad mortem,
mortem autem crucis Philip. II. » Et ideo a longe
sto, quoniam erubesco et pavesco appropinquare,
ne propter indevotionem et ingratitudinem meam
divinam magis majestatem offendam. Unde « tota
die verecundia mea contra me est, et confusio vultus
mei operuit me. »
Tertia vero causa est quod patientia Dei semper
sum abusus, divitias bonitatis et longanimitatis
ejus contemnens. Benignitas quippe Dei ad poenitentiam
me adduxit; sed ego secundum duritiam
cordis mei et impoenitens cor thesaurizavi mihi
iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui
reddet unicuique secundum opera sua Rom. II.
Ipse hactenus invitavit et exspectavit ut respicecerem
et redirem ad eum, et ego me semper ab eo
alienavi et elongavi vadens Psal. XLIV post vanitates
et concupiscentias cordis mei, abiens in regionem
longinquam, ubi luxuriose vivendo substantiam
dissipavi Luc. XV, mandata ejus contempsi,
consilia declinavi; non attendens quod
ipse si vellet, posset me solo verbo destruere, solo
nutu dejicere. Certe cum nulla creatura tot et tantas
injurias et offensas tandiu posset aequanimiter