PL 217, col. 710
De contemptu mundi (Innocentius III), J. P. Migne
potest capere, capiat Matth. XVI. » Unde cum
Deus ipse de certis pontificalibus indumentis jussisset,
ut Moyses et Aaron filios suos vestirent, de
solis feminalibus non praecepit, sed ait, ut ipsi
feminalibus uterentur, cum ingrederentur tabernaculum
testimonii Exod. XVIII. Sed et Apostolus
dicit: « Nolite fraudare invicem, nisi forte ex censensu
ad tempus, ut vacetis orationi, et iterum
revertemini in idipsum: ne tentet vos Satanas propter
incontinentiam vestram. Melius est enim nubere,
quam uri I Cor. VII. » Pugnat ergo contra
continentiam angelus Satanae, qui carnaliter
stimulat et graviter colaphizat, ignem naturae flatu
suggestionis succendit, materiam apponit, facultatem
tribuit, et opportunitatem ministrat.
Pugnat etiam, et species, quae subito visa est, facile
concupiscitur. Unde cum David post meridiem
deambularet in palatio domus regiae, videns ex
adverso Bethsabee se lavantem, « misit et tulit
eam et dormivit cum ea, erat enim mulier pulchra
nimis II Reg. XII. » Porro qui cum uxore est,
sollicitus est quae sunt mundi et divisus est. Distrahitur
enim per multas angustias, et in sollicitudines
varias dissecatur, ut filiis et uxori, famulis et
ancillis necessaria quaerat et subministret. « Tribulationes
ergo carnis habent hujusmodi [(I Cor.
VII)] . » Uxor contendit habere pretiosum ornamentum
al. ornatum, et variam supellectilem, ut pluris
saepe sit cultus quam census mariti: alioquin
per noctes et dies plangit et suspirat, garrit et murmurat.
Tria sunt enim, quae non sinunt hominem
in domo permanere, fumus, stillicidium, et mala
uxor. Illa, inquit, ornatior procedit, et ab omnibus
honoratur: ego autem miserrima in conventu mulierum
sola despicior, a cunctis contemnor. Sola
vult diligi, sola laudari, alterius amorem suum asserit
odium, alterius laudem suum suspicatur dedecus.
Amandum est omne quod diligit, odiendum
omne, quod odit al. spernit. Vincere vult, sed
vinci non valet. Famulari non patitur, sed dominari
molitur. Cuncta vult posse, nulla non posse.
Si pulchra fuerit, facile adamatur: si foeda, non
facile concupiscitur. Sed difficile custoditur, quod
a multis diligitur: et molestum est possidere,
quod nemo dignatur habere. Alius forma, alius ingenio,
alius facetiis, alius liberalitate sollicitat: et
ex aliqua parte capitur, quod undique incessitur
al. lacescitur. Equus et asinus, bos et canis, vestis
et lectulus, calix etiam et urceolus prius probantur,
postea comparantur: sponsa vero vix tandem
ostenditur, ne prius displiceat quam ducatur,
qualicunque tamen casu obvenerit, semper al. necessario
est habenda. Si foeda, si fetida, si aegra,
si fatua, si superba, si iracunda, si quolibet modo
vitiosa, nisi propter solam fornicationem, non potest
uxor a viro dimitti. Sed nec dimittens potest
aliam ducere, nec dimissa alii potest copulari.