PL 217, col. 711

De contemptu mundi (Innocentius III), J. P. Migne

Nam « quicunque dimiserit uxorem suam, nisi ob
fornicationis causam, facit eam moechari, et qui
dimissam duxerit, moechatur Matth. V. » -- « Quod si
uxor a viro discesserit, manere debet innupta, aut
viro suo reconciliari; similiter et vir, si discesserit
ab uxore I Cor. VII. » Grave nimis est pondus
conjugii; nam, ut inquit Salomon, « stultus est et
impius est, qui tenet adulteram Prov. XVIII, » et
patronus est turpitudinis, qui celat crimen uxoris.
Si vero dimittit adulteram, absque sui culpa punitur,
quoniam illa vivente cogitur continere, propter
quod et discipuli Christi dixerunt: « Si ita est
causa hominis cum uxore, non expedit nubere Matth. XIX.
» Quis unquam aequanimiter potuit
sustinere rivalem? Sola suspicio zelotypum vehementer

affligit; nam licet scriptum sit: « Erunt
duo in carne una Gen. III; » zelus tamen viri
duos in una carne non patitur.
CAPUT XIX. De miseria bonorum et malorum.
Non est impiis gaudere, dicit Dominus, quia per
quae peccat homo per haec et torquetur [(Isa.
XXXVIII, XXXVII)] : « vermis » enim conscientiae
« nunquam moritur, et ignis » rationis al. terroris
« nunquam exstinguitur Isa. LXVI. » Vidi
enim eos, « qui operantur iniquitatem, et seminant
dolores, et metunt eos, flante Deo perisse, et
spiritu irae ejus esse consumptos Job IV. » Superbia
inflat, invidia rodit, avaritia stimulat, ira
succendit, angit gula, dissolvit luxuria, ligat mendacium,

maculat homicidium. Sic et caetera portenta
vitiorum, et quae sunt homini oblectamenta
peccandi, Deo sunt instrumenta puniendi.
Invidus alterius rebus marcescit opimis:
sed
Invidia Siculi non invenere tyranni
Majus tormentum.
HOR. Ep. I, II, 57.
Vitium enim corrumpit naturam, Apostolo testante,
qui ait: « Quia evanuerunt in cogitationibus suis,
obscuratum est insipiens cor eorum. Propter quod
Deus tradidit illos in desideria cordis eorum, in
immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua,
et sicut reprobaverunt Deum habere in notitia, ita

tradidit eos Deus in reprobum sensum, ut faciant
ea quae non conveniunt Rom. I. » Sed et « qui pie
vivere volunt in Christo, persecutionem patiuntur II Tim. III.
» -- « Sancti namque ludibria et
verbera experti, insuper et vincula et carceres, lapidati
sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione
gladii mortui sunt pro Domino. Circuierunt in melotis,
in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti,
quibus dignus non erat mundus. In solitudinibus
errantes, et in montibus, in speluncis et in
cavernis terrae Hebr. II. Periculis fluminum, periculis
latronum, periculis ex genere, periculis ex
gentibus, periculis in civitate, periculis ex falsis
fratribus. In labore et aerumna, in vigiliis multis,
in fame et siti, in angustiis multis, in frigore et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.