PL 217, col. 712

De contemptu mundi (Innocentius III), J. P. Migne

nuditate II Cor. XI. » Justus enim « abnegat semetipsum Luc. IX,
» -- « crucifigens membra sua cum
vitiis et concupiscentiis Gal. V, » ut sibi mundus
crucifixus sit, et ipse mundo. « Non habet hic manentem
civitatem, sed futuram inquirit Hebr. XII. »
Sustinet saeculum tanquam exsilium, clausus in
corpore tanquam in carcere. « Incola, inquit, ego
sum in terra, et peregrinus sicut omnes patres
mei Psal. CXVIII. » -- « Remitte mihi ut refrigerer,
priusquam abeam, et amplius non ero [(Psal.
XXXVIII)] . » -- « Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus
est, habitavi cum habitantibus Cedar,
multum incola fuit anima mea Psal. CXIX. » -- « Quis
infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur,
et ego non uror II Cor. XI? » Nam

peccata proximorum frixoria sunt justorum. Hoc
est irriguum, quod Caleb Axae filiae suae dedit in
dotem Jos. XV.
CAPUT XX. De hostibus hominis.
« Militia ergo est vita hominis super terram Job VII.
» An non vera militia est, cum multiplices
hostes semper undique insidientur, ut capiant,
persequantur ut perimant, daemon et homo, mundus
et caro? Daemon cum vitiis et concupiscentiis,
homo cum bestiis, mundus cum elementis, caro
cum sensibus. « Caro enim concupiscit adversus spiritum,
spiritus autem adversus carnem Gal. V. »
Verum « non est nobis colluctatio adversus carnem

et sanguinem, sed adversus spiritualia nequitiae in
coelestibus, adversus rectores tenebrarum harum Ephes. VI.
» -- « Adversarius enim vester diabolus,
tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret I Pet. V.
» Accenduntur ignea tela nequissimi.
« Mors ingreditur per fenestras Hier. IX, » oculus
animam depraedatur Thren. III, « pugnat orbis
terrarum contra insensatos Sap. V » -- « Gens
contra gentem, et regnum adversus regnum, et terraemotus
magni erunt per loca, pestilentiae et fames,
terroresque de coelo et tempestates Luc. XXI. »
Terra producit spinas et tribulos Gen. III, aqua
procellas et fluctus; aer tempestates et tonitrua;
ignis coruscationes et fulgura. « Maledicta, inquit,
terra in opere tuo, spinas et tribulos germinabit

tibi. In sudore vultus tui vesceris pane tuo, donec
revertaris in terram, quia terra es, et in terram
ibis ibid.. » -- « Insidiatus est eum « aper de sylva,
et singularis ferus depastus est eum Psal. LXXIX. »
Lupus et ursus, pardus et leo Hier. V, tigris et
onager, crocodilus et gryphus, serpens et coluber,
basiliscus et aspis, cerastes et draco, scorpiones
et viperae; sed et lendes et pediculi, formicae et pulices,
ciniphes et muscae, crabrones et vespae, pisces
et volucres; nam qui creati fuimus, ut dominaremur
piscibus maris et volatilibus coeli, et universis
animantibus quae moventur in terra, nunc
illis damur in praedam, et in escam eis tribuimur Gen. I;
scriptum est enim: « Dentes bestiarum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.