PL 217, col. 714

De contemptu mundi (Innocentius III), J. P. Migne

dies hesterna, quae praeteriit. Semper enim
futura nascuntur, semper praesentia moriuntur, et
quidquid est praeteritum, est mortuum totum. Morimur
enim dum vivimus semper, et tunc tantum
desinimus mori, cum desinimus vivere. Melius est
ergo mori vitae, quam vivere morti; quia nihil est
vita mortalis, nisi mors vivens; unde Salomon:
« Laudavi magis mortuos quam viventes, et utroque
feliciorem judicavi, qui necdum natus est [(Eccle.
IV)] . » Vita velociter fugit, et retineri non potest:
mors autem instanter occurrit, et impediri non
valet, hoc est illud mirabile, quod quanto plus crescit,
tanto magis decrescit; quia quanto plus vita
procedit, tanto magis ad finem accedit.
CAPUT XXV. De terrore somniorum.

Tempus quod quieti concessum est, non conceditur
esse quietum: nam terrent somnia, visiones
conturbant. Et licet non sint in veritate tristia, vel
terribilia, seu laboriosa, quae somniant somniantes,
tamen in veritate tristantur, terrentur et fatigantur,
in tantum, ut aliquando dormientes lacrymentur,
et evigilantes saepissime conturbentur. Si
vero jucundum quid viderint, nihilominus evigilantes
tristarentur, tanquam illud amiserint. Adverte
quid super hoc dicat Eliphas Themanites. « In horrore
visionis nocturnae, cum solet sopor occupare
homines, pavor tenuit me et tremor, et omnia ossa
mea perterrita sunt, et cum spiritus me praesente
transiret, inhorruerunt pili carnis meae. » Considera

Job dicentem: « Si dixero, consolabitur me lectus
meus et relevabor loquens mecum in stratu meo,
terrebis me per somnia, et per visiones horrore
concuties Job VII. » Nabuchodonosor somnium
vidit, quod eum valde perterruit, et visiones capitis
ejus conturbaverunt eum Dan. II. Multas curas
sequuntur somnia, et ubi multa somnia, vanitates
plurimae. Multos errare fecerunt somnia, et exciderunt
sperantes in illis. Apparent enim frequenter
turpes in somniis imagines, ex quibus per illusiones
nocturnas non solum caro polluitur, sed anima
quoque maculatur. Unde Dominus in Levitico: Si
sit, inquit, inter vos homo, qui pollutus sit in nocturno
somno, extra castra egrediatur, et non revertatur

priusquam ad vesperum lavetur aqua, et
post solis occasum regrediatur in castra [(Levit.
XIX)]
CAPUT XXVI De compassione amicorum.
O quanto dolore turbamur, quanto tremore concutimur,
cum amicorum damna sentimus, et parentum
pericula formidamus! Plus interdum sanus
in formidine, quam infirmus aegritudine perturbatur.
Plus hic voluntarius affectu doloris, quam invitus
effectu languoris affligitur. Verum est illud
poeticum
Res est solliciti plena timoris amor.
OVIDIUS.
Cujus pectus tam ferreum, cujus cor tam lapideum,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.