PL 217, col. 717
De contemptu mundi (Innocentius III), J. P. Migne
immunem a culpa. « Qui stat, videat ne cadat I Cor. X.
» Nam saepe innocens damnatur, et nocens
absolvitur: pius punitur, et honoratur impius:
Jesus crucifigitur, et Barrabas liberatur. Hodie
Tria maxime solent homines affectare: Opes,
voluptates, honores. De opibus prava, de voluptatibus
turpia, de honoribus vana procedunt. Hinc
enim Joannes apostolus ait: « Nolite diligere mundum,
neque ea quae in mundo sunt; quia quidquid
est in mundo, est concupiscentia carnis, et concupiscentia
oculorum, et superbia vita I Joan. II. »
Concupiscentia carnis ad voluptates, concupiscentia
oculorum ad opes, superbia vitae pertinet ad honores.
Opes generant cupiditates et avaritiam: voluptates
pariunt gulam et luxuriam: honores nutriunt
superbiam et jactantiam.
CAPUT II. De cupiditate.
« Nihil est igitur avaro scelestius, et nihil iniquius,
quam amare pecuniam Eccli. X. » Verbum
est sapientis, quod confirmat Apostolus, dicens:
« Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem,
et in laqueum diaboli, et in desideria multa, et
inutilia et nociva, quae mergunt hominem in interitum
et perditionem: Radix enim omnium malorum
est cupiditas I Tim. VI, » haec sacrilegia committit
et furta, rapinas exercet et praedas, bella gerit et
homicidia: Simoniace vendit et emit, inique petit
et recipit: injuste negotiatur et feneratur; instat
dolis et imminet fraudibus: dissolvit pactum, et
violat juramentum; corrumpit testimonium et pervertit
judicium.
CAPUT III. De iniquis muneribus.
Consule prophetam Evangelicum Isaiam: « Omnes,
inquit, diligunt munera, sequuntur retributiones,
pupillo non judicant, causa viduae non ingreditur
ad eos Isa. I. » Non ipsi praecedunt retributiones,
quia non judicant amore justitiae; sed
retributiones praecedunt ipsos, quia judicant amore
pecuniae. Semper enim sequuntur largitionem, vel
promissionem, vel spem, et ideo pupillo non judicant,
a quo nihil largitur, aut promittitur, aut speratur.
O principes infideles, socii furum, quicunque
diligitis munera, sequimini retributiones, nunquam
excutietis manum a munere, nisi prius excludatis
cupiditatem a pectore. De vobis inquit
propheta: « Principes ejus quasi lupi rapientes