PL 217, col. 718

De contemptu mundi (Innocentius III), J. P. Migne

vir justus et quietus inutilis, vir religiosus hypocrita,
vir simplex fatuus reputatur. « Deridetur
enim justi simplicitas Job XII; » lampas contempta
apud cogitationes divitum.
LIBER SECUNDUS Determinans de culpabili humanae conversionis progressu.
CAPUT PRIMUM. Quaenam soleant homines communiter affectare.

praedam, et avare sectando lucra Ezech. XXII. » -- « Principes
ejus in muneribus judicabant, et
sacerdotes ejus in mercede docebant, et prophetae
ejus in pecunia divinabant Mich. III. » Ecce contrarium
Dominus per Moysen praecepit in lege:
« Judices et magistros constitues in omnibus portis
tuis, ut judicent populum justo judicio, nec in alteram
partem declinent. Non accipies personam nec
munera, quia munera excaecant oculos sapientum,
et mutant verba justorum. Sed juste quod justum
est prosequeris, et vives Deut. XVI. » Duo dicit,
justum et juste; quidam enim juste quod justum
est, alii quod injustum est injuste: rursum quidam
injuste quod justum est, alii juste quod injustum
est persequuntur.
CAPUT IV. De acceptione personarum

« Vae vobis, qui » corrupti prece vel pretio, qui
tracti amore vel odio, « dicitis bonum malum, et malum
bonum: ponentes lucem tenebras, et tenebras lucem Isa. V:
mortificantes animas, quae non moriuntur,
et vivificantes animas, quae non vivunt [(Ezech.
XIII)] . » Vos enim non attenditis merita causarum,
sed merita personarum: non jura, sed munera: non
justitiam, sed pecuniam: non quod ratio dictat, sed
quod voluntas affectat: non quid lex sanciat, sed
quid mens cupiat. Non inclinatis animum ad justitiam,
sed justitiam inclinatis ad animum: non ut
quod licet hoc libeat, sed ut liceat hoc quod libet.
Nunquam in vobis ita simplex est oculus, ut totum

corpus sit lucidum Matth. VI, sed aliquid semper
admiscetis fermenti, quo totam massam corrumpitis I Cor. V.
Pauperum causam cum mora negligitis,
divitum causam cum instantia promovetis.
In illis rigorem ostenditis, cum istis ex mansuetudine
dispensatis. Illos cum difficultate respicitis,
istos cum favore tractatis. Illos negligenter auditis,
istos subtiliter auscultatis. Clamat pauper et nullus
exaudit, loquitur dives et omnes applaudunt. « Dives
locutus est et omnes tacuerunt, et verbum illius
usque ad nubes perducent: pauper locutus est, et
dicunt, Quis est hic? et si offenderit, subvertent
illum Eccli. XIII. » Clamat vim patiens et nullus
exaudit, vociferatur, et non est qui judicet. Sed si
forte pauperum causam suscipitis, illos remisse
fovetis: cum autem divitum causam assumitis,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.