PL 217, col. 719
De contemptu mundi (Innocentius III), J. P. Migne
illos pertinaciter adjuvatis. Pauperes despicitis,
divites honoratis: istis reverenter assurgitis, illos
despicabiliter conculcatis. « Si introierit in conventum
vestrum vir annulum habens aureum in
veste candida, introierit et pauper sordido habitu,
et intendatis in eum, qui indutus est veste praeclara,
et dixeritis ei: Tu sede hic bene, pauperi
vero dicatis, tu sta illic, aut sede sub scabello pedum
meorum, nonne judicatis apud vosmetipsos, et
facti estis judices cogitationum iniquarum? [(Jac.
II)] » De vobis enim et contra vos dicit propheta:
« Magnificati sunt et ditati, incrassati et impinguati,
causam pupilli non dixerunt, et judicium
pauperum non judicaverunt Jer. V, » uti in lege
praecipitur: « Nulla erit distantia personarum, ita
parvum audietis ut magnum. Nec accipietis cujuscunque
personam, quia Dei judicium est Deut. I. » -- « Non
enim est personarum acceptio apud Deum Act. X.
»
CAPUT V. De venditione justitiae.
Vos autem nec gratiam gratis datis, nec justitiam
juste redditis, quia nisi venerit, non provenit:
nec datur, nisi vendatur. Saepe justitiam tantum
differtis, quod litigantibus plusquam totum aufertis,
quia major est sumptus expensae quam fructus sententiae.
Quid autem poteritis illi in districto judicio
respondere, qui praecipit: « Gratis accipistis, gratis
date? Matth. X » lucrum in arca, damnum in
conscientia, pecuniam captatis, sed animam captivatis.
Verum « quid proficit homini si mundum lucretur
universum, animae vero suae detrimentum
patiatur? Aut quam dabit homo commutationem
pro anima sua? Matth. XVI. » -- « Frater non redimit,
redimet homo? non dabit Deo placationem suam,
nec pretium redemptionis animae suae, laboravit in
aeternum, et vivet adhuc in finem Psal. XLV. »
Audite divites quid contra vos Jacobus apostolus
ait: « Agite nunc divites, plorate et ululate in miseriis
vestris, quae advenient vobis, divitiae vestrae
putrefactae sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta
sunt, aurum et argentum vestrum aeruginavit,
et aerugo eorum erit vobis in testimonium, et
manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis
vobis iram in novissimis diebus. Ecce merces
operariorum qui messuerunt regiones vestras, quae
fraudata est a vobis clamat, et clamor ipsorum in
aures domini Sabaoth introivit Jac. V. » Propterea
Veritas praecipit: « Nolite thesaurizare vobis
thezauros in terra, ubi aerugo et tinea demolitur,
ubi fures effodiunt et furantur Matth. VI. »
CAPUT VI. De insatiabili desiderio cupidorum.
O ignis inexstinguibilis! o cupiditas insatiabilis!
Quis unquam cupidus primo fuit voto contentus?
Cum adipiscitur quod optaverat, desiderat ampliora,
semper in habendis, et nunquam in habitis finem
constituit. Insatiabilis est oculus cupidi, et in
partem iniquitatis non satiabitur. « Avarus non