PL 217, col. 721
De contemptu mundi (Innocentius III), J. P. Migne
egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et
nunquam in eodem statu permanet Job XIV. »
Cur multa desideret, cum pauca sufficiant? « Habentes,
inquit, victum et vestitum, his contenti
simus I Tim. VI. » Cur necessaria cum multa
sollicitudine quaerat, cum ipsa sine magna difficultate
se offerant? Audi quid super hoc Veritas dicit:
« Nolite solliciti esse, dicentes: Quid manducabimus,
aut quid bibemus, aut quo operiemur? Scit
enim Pater vester coelestis, quia his omnibus indigetis.
Quaerite ergo primum regnum Dei, et justitiam
ejus, et haec omnia adjicientur vobis [(Matth.
VI; Luc. XII)] . » -- « Nunquam enim vidi justum
derelictum, nec semen ejus quaerens panem [(Psal.
XXXVI)] . »
CAPUT XI. De avaritia.
Tantalus sitit in undis, avarus eget in opibus,
cui tantum est quod habet, quantum est quod non
habet, quia nunquam utitur acquisitis, sed semper
inhiat acquirendis. Salomon: « Est quasi dives
cum nihil habeat, et est quasi pauper cum in multis
divitiis sit Prov. XIII. » Avarus et infernus
uterque comedit et non digerit, recipit et non reddit.
Avarus nec patientibus compatitur, nec miseris
subvenit vel miseretur, sed offendit Deum, offendit
seipsum, offendit proximum. Nam Deo retinet
debita, proximo denegat necessaria, sibi subtrahit
opportuna. Deo ingratus, proximo impius,
sibi crudelis. « Viro cupido et tenacissimo sine
ratione est substantia, et homini livido ad quid aurum?
Qui sibi nequam est, quomodo bonus aliis
erit? Et non jucundabitur in bonis suis [(Eccli.
XIV)] . » -- « Qui habet substantiam hujus mundi,
et viderit fratrem suum necessitatem habere, et
clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei
manet in eo? » I Joan. III. Non enim proximum
suum diligit sicut seipsum, quem inedia perimit et
egestas consumit: neque Deum diligit super omnia,
qui praefert aurum et praeponit argentum
CAPUT XII. Cur avaritia sit servitus idolorum.
Recte diffinit Apostolus: « Avaritia est servitus
idolorum Ephes. VI. » Sicut enim idololatra servit
simulacro, sic et avarus thesauro. Nam ille cultum
idololatriae diligenter amplificat, et iste cumulum
pecuniae libenter augmentat. Ille cum omni
diligentia colit simulacrum, et iste cum omni cura
custodit thesaurum. Ille spem ponit in idololatria,
et iste spem constituit in pecunia. Ille timet mutilare
simulacrum, et iste timet minuere thesaurum.
CAPUT XIII. De quibusdam proprietatibus avaritiae.
Avarus ad petendum promptus, ad dandum tardus,
ad negandum frontosus. Si quid expendit, totum
amittit, tristis, querulus et morosus, sollicitus