PL 217, col. 722

De contemptu mundi (Innocentius III), J. P. Migne

suspirat et anxiatur, dubius habet et invitus expendit.
Magnificat datum, sed vilificat dandum:
dat ut lucretur, sed non lucratur ut det: largus in
alieno, sed parcus in proprio. Gulam evacuat, ut
arcam impleat: corpus extenuat, ut lucrum extendat.
Manum habet ad dandum collectam, sed ad
recipiendum porrectam: ad dandum clausam, sed
ad recipiendum apertam. Porro « substantiae injustorum
sicut fluvius siccabuntur Eccli. XL, » quia
qui male congregat, cito dispergit. Justum judicium,
ut quae de malo proveniunt, ad malum perveniant:
nec accedat ad bonum, quod non procedit ex bono.
Avarus ergo damnationem habet vitae, quae nunc
est et futurae.
CAPUT XIV. De iniqua possessione divitiarum.

Verum est ergo quod Sapiens protestatur, « multos
perdidit aurum et argentum Eccli. VIII. » -- « Qui
aurum diligit, non justificabitur Eccli. XXXI. »
« Vae illis qui sectantur illud. Ecce ipsi peccatores
et abundantes in hoc saeculo obtinuerunt divitias Psal. LXXII.
» Hinc Veritas ipsa praecipiebat apostolis.
« Nolite possidere aurum, neque argentum,
neque pecuniam in zonis vestris Matth. X; » quia
sicut camelus non potest introire per foramen acus,
ita difficile est divitem intrare in regnum coelorum Matth. XIX;
« Arcta est enim via et angusta porta,
quae ducit ad vitam Matth. VII. » Apostolus
ergo secutus regulam Veritatis, aiebat: « Argentum

et aurum non est mihi Act. III. » -- « Vae ergo
vobis, qui conjungitis domum ad domum, et agrum
agro copulatis usque ad terminum loci Isa. V. » -- « Repleta
est terra argento et auro, et non est finis
thesaurorum ejus Isa. II. » -- « Propter iniquitatem
avaritiae ejus iratus sum, et percussi eum Isa. LVII.
»
CAPUT XV. De licitis opibus.
Caeterum Abraham dives fuit, et Job locuples,
David opulentus, et tamen de Abraham inquit
Scriptura, quia: « Credidit Deo, et reputatum est
illi ad justitiam Gen. XV; » et de Job; quia « non
erat ei similis in terra, vir simplex et rectus ac timens

Deum, et recedens a malo Job I; » de David
autem, quia « Dominus invenit virum secundum
cor suum I Reg. XVI. » At illi fuerunt « quasi
nihil habentes, et omnia possidentes II Cor. VI; »
juxta illud Prophetae: « Divitiae si affluant, nolite
cor apponere Psal. LXI. » Nos autem sumus omnia
possidentes, quasi nihil habentes, secundum illud
Psalmistae: « Divites eguerunt et esurierunt [(Psal.
XXXIII)] ; » facilius enim invenies, qui diligit divitias,
et non habeat, quam qui habeat et non diligat; quia
difficile est esse in igne et non ardere, difficilius est
possidere divitias, et non diligere. Audi prophetam
Jeremiam: « A minore usque ad majorem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.