PL 217, col. 723

De contemptu mundi (Innocentius III), J. P. Migne

omnes avaritiae student, et a propheta usque ad sacerdotem
cuncti faciunt dolum Jer. VI. »
CAPUT XVI. De incertitudine divitiarum.
Omnis cupidus et avarus contra naturam nititur et
molitur. Natura enim pauperem adducit in mundum,
natura pauperem reducit a mundo; nudum namque
eum terra suscepit, nudum etiam suscipiet; cupidus
autem cupit et curat fieri dives in mundo.
« Destruam, inquit, horrea mea, et majora faciam,
et illuc congregabo omnia, quae nata sunt mihi, et
omnia bona mea Luc. XII. » Sed dictum est ei:
« O stulte, hac nocte repetetur anima tua a te,
quae autem parasti cujus erunt? Ibid: » -- « Thesaurizas,
et ignoras cui congreges Psal. XXXVIII. » -- « Dormierunt

enim somnum suum, et nihil invenerunt
omnes viri divitiarum in manibus suis [(Psal.
LXXV)] . » -- « Dives cum dormierit, nihil secum affert;
aperiet oculos suos, et nihil inveniet Job XXVII; » -- « Ne
timueris ergo cum dives factus fuerit homo,
et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus, quoniam
cum morietur, non accipiet haec omnia, neque
simul cum eo descendet gloria domus ejus [(Psal.
XLVIII)] , » sed relinquet alienis divitias suas, et
sepulcra eorum domus eorum in aeternum. Hinc
etiam Sapiens attestatur: « Qui acervat ex animo
injuste, aliis congregat, et in bonis suis alius luxuriabitur Eccli. XIV.
» Proh dolor, quem habebat
hostem, dimittit haeredem.
CAPUT XVII. De gula.

« Initium vitae hominis aqua et panis, et vestimentum,
et domus protegens turpitudinem [(Eccli.
XXIX)] . » Nunc autem gulosis non sufficiunt fructus
arborum, non genera leguminum, non radices herbarum,
non pisces maris, non bestiae terrae, non
aves coeli; sed quaeruntur pigmenta, comparantur
al. operantur. aromata, nutriuntur altilia, capiuntur
ob escam, quae studiose coquuntur arte coquorum,
quae laute parantur officio ministrorum. Alius
contundit et colat, alius confundit et conficit, substantiam
convertit in accidens, naturam mutat in
artem, ut saturitas transeat in esuriem, ut fastidium
revocet appetitum, ad irritandum gulam, non

ad sustentandam naturam, non ad necessitatem
supplendam, sed ad aviditatem explendam. Caeterum
tam brevis est gulae voluptas, ut spatio loci
vix sit quatuor digitorum, spatio temporis vix sit
totidem momentorum. Contemnitur mediocritas
et superfluitas affectatur, in diversitate saporum,
in varietate ciborum. Aviditas nescit modum, et
varietas al. voracitas. excedit mensuram, sed et
mens gravatur, et stomachus turbatur, sensus opprimitur
in illis. Inde non salus et sanitas, sed
morbus et mors. Audi super hoc sententiam Sapientis:
« Noli avidus esse in omni epulatione, et
non te effundas super omnem escam. In multis
enim escis erit infirmitas; et propter crapulam multi
perierunt Eccli. XXXVII. » -- « Esca ventri, et venter

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.