PL 217, col. 724

De contemptu mundi (Innocentius III), J. P. Migne

escis, Deus autem et hunc et hanc destruet I Cor. VI.
»
CAPUT XVIII. Exempla contra gulam.
Gula charum tributum exigit, sed vilissimum
reddit; quia quanto sunt delicatiora cibaria, tanto
foetidiora sunt stercora. Turpius egerit, qui turpiter
ingerit, superius et inferius horribilem flatum
exprimens, et abominabilem sonum emittens. Gula
paradisum clausit Gen. III, primogenita Esau vendidit Gen. XXV,
suspendit pistorem Gen. XLI
decollavit Baptistam Marc. VI. Nabuzardam
princeps coquorum templum incendit, et Jerusalem
evertit IV Reg. XXV. Balthasar in convivio manum
contra parietem scribentem aspexit, « Mane,

Thecel, Phares, » et eadem nocte interfectus est a
Chaldaeis Dan. V. « Sedit populus manducare et
bibere, et surrexerunt ludere Exod. XXXII, » sed
« adhuc erant escae eorum in ore ipsorum, et ira
Dei ascendit super eos. Psal. LXXVII. » -- « Qui vescebantur
voluptuose, interierunt in viis Thren. IV. »
Dives ille, qui epulabatur quotidie splendide, sepultus
in inferno Luc. XVI.
CAPUT XIX. De ebrietate.
Quid turpius ebrioso? cui fetor in ore, tremor
in corpore, qui promittit multa, prodit occulta, cui
mens alienatur, facies transformatur? « Nullum
enim secretum, ubi regnat ebrietas Prov. XXXI, »
Horatius Ep. I, V, 19:
Foecundi calices, quem non fecere disertum?
Porro non sufficit vinum, non sicera, non cervisia,
sed studiose conficitur mulsum, syropus, claretum,
labore multo, sollicitudine magna, sumptu
non modico, sed inde contentiones et rixae, lites et
jurgia. « Vinum enim multum potatum, u t ait Sapiens,
irritationem et iram, et ruinam multam facit Eccli XXXI.
» Fornicationes ex eo sunt. « Fornicatio
et vinum et ebrietas auferunt cor Ose. IV. »
Propterea dicit Apostolus: « Nolite inebriari vino,
in quo est luxuria Ephes. V. » Et Salomon: « Luxuriosa
res vinum et tumultuosa ebrietas Prov. XX. »
Filii Rechab et filius Zachariae vinum et siceram,
et omne quod inebriare poterat, non biberunt
Jer. XXXV, Luc. I
CAPUT XX. Exempla contra ebrietatem.
Ebrietas enim verenda nudavit Gen. IX, incestum
commisit Gen. XIX, filium regis occidit [(II
Reg. XIII)] , principem exercitus jugulavit Jud. XIII.
Verum est ergo quod Salomon ait: « Vacantes potibus
et dantes symbola consumentur Prov. XXIII; »
et Isaias: « Vae qui consurgitis mane ad ebrietatem
sectandam, et potandum usque ad vesperam,
ut vino aestuetis. Cithara et lyra et tympanum, et
tibia, et vinum in conviviis vestris. Vae qui potentes
estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam
ebrietatem Isa. LI. » -- « Ecce gaudium
et laetitia occidere vitulos et jugulare arietes, comedere

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.