PL 217, col. 726

De contemptu mundi (Innocentius III), J. P. Migne

immundos, Judaeum et Madianitidem pugione transfodit Num. XXV
scilicet fornicatores tribus Benjamin
pro uxore levitae delevit Judic. XIX, XX, adulteros,
filios Eli sacerdotis in bello prostravit stupratores I Reg. II, IV.
Amnon in convivio interfecit II Reg. XIII.
Haec denique Uriam occidit [(II
Reg. XI)] , presbyteros lapidavit Dan. XIII, Ruben
maledixit Gen. XXXV, XLIX, Samsonem seduxit [(Jud.
XIX)] , Salomonem pervertit III Reg. XI. Verum est
ergo quod legitur, propter speciem mulieris multi
perierunt. Nam « vinum et mulieres apostatare faciunt
sapientes, et arguunt sensatos Eccli. XIX. » Haec
multos vulneratos dejecit, et fortissimi quique interfecti
sunt ab ea, viae inferi domus ejus, penetrantes
in interiora mortis Prov. VII. Haec vires enervat,

sensus diminuit, dies consumit, opes effundit
CAPUT XXIV. De coitu contra naturam.
Haec ignominiosam morphosim operatur, quam
tamen Apostolus non confunditur nominare. « Propterea,
inquit, tradidit eos Deus in passiones ignominiae.
Nam feminae eorum commutaverunt naturalem
usum in eum qui est contra naturam. Similiter
et masculi, relicto naturali usu feminae, exarserunt
in concupiscentiis suis invicem, masculi in masculos
turpitudinem operantes Rom. I. » Quid autem
hanc turpitudinem operantibus turpius? Quid hoc
crimine criminosius? In lege enim quasi paria conjunguntur
concubitus maris cum masculo, et coitus

hominis cum jumento. Sic enim legitur in Levitico:
« Cum masculo non commisceberis coitu femineo,
quia abominatio est. Cum omni pecore non coibis,
nec maculaberis cum eo Lev. XVIII. » Utrique par
poena subscribitur. « Qui dormierit, inquit, cum masculo
coitu femineo, utrique operati sunt nefas,
morte moriantur: pecus quoque occidite Lev. XX. »
Qui habet aures audiat, imo qui desipit, resipiscat.
CAPUT XXV. De poena hujus sceleris.
Poena docuit, quid haec culpa promeruit. « Pluit
enim Dominus super Sodomam et Gomorrham sulphur
et ignem de coelo Gen. XIX. » Noluit enim
Dominus cuiquam angelorum vel hominum exsecutionem

hujus poenae committere, sed sibi ipsi vindictam
hujus sceleris reservavit, secundum illud:
« Mea est ultio, et ego retribuam Deut. XXXII. »
Et ideo pluit Dominus a Domino, videlicet a seipso,
non imbrem vel rorem, sed sulphur et ignem. Sulphur
super fetorem luxuriae, ignem super ardorem
libidinis, quatenus poena similis esset culpae. Nec
misisse dicitur, sed pluisse, quatenus ipso verbo
magnitudinem et abundantiam poenae notaret. Nemini
pepercit oculus ejus, sed omnes simul exstinxit.
Uxorem quoque Loth, quia retro respexit, in
statuam salis mutavit, nec solum urbes, sed et omnes
circa regiones in mare mortuum et vallem salinariam
convertit. « Horrendum est enim incidere
in manus Dei viventis Hebr. X, » qui quanto

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.