PL 217, col. 727
De contemptu mundi (Innocentius III), J. P. Migne
majorem suae longanimitatis exhibet patientiam,
tanto duriorem suae severitatis infert vindictam.
CAPUT XXVI. De ambitioso.
Opes utique cupidus congregat, et avarus conservat;
voluptates gulosus degustat, et luxuriosus
exercet; honores ambitiosus affectat, et superbus
extollit. Ambitiosus autem semper est pavidus, semper
attentus, ne quid dicat vel faciat quod in oculis
hominum valeat displicere, humilitatem simulat,
honestatem mentitur, affabilitatem exhibet, benignitatem
ostendit, subsequitur et obsequitur, cunctos
honorat, universis inclinat, frequentat curias,
visitat optimates, assurgit et amplexatur, applaudit
et adulatur, bene novit illud poeticum:
Etsi nullus erit pulvis, tamen excutit illum.
OVIDIUS.
Promptus et fervidus ubi placere recognoverit, remissus
et tepidus ubi putaverit displicere. Improbat
mala, detestatur iniqua, sed alia cum aliis probat
et improbat, ut judicetur idoneus, ut reputetur acceptus,
ut laudetur ab hominibus, et a singulis approbetur.
Et ecce gravem intra se sustinet pugnam,
difficilemque conflictum, dum iniquitas pulsat animum,
et ambitio continet manum al. malum, et
quod illa suggerit faciendum, haec fieri non permittit.
Colludunt tamen ad invicem mater et filia, iniquitas
et ambitio, nam mater in aperto subsistit, et
filia in occulto non resistit. Haec enim vindicat sibi
publicum, illa secretum. Ambitiosus ergo libenter
agit de principatu quem ambit, et dicit: O quando
principabitur ille qui severus sit in justitia, pius in
misericordia, qui non declinet amore vel odio, qui
non corrumpatur prece vel pretio, qui credat fidelibus
et acquiescat supplicibus, qui sit humilis et
benignus, largus et mansuetus, constans, sapiens,
patiens et astutus.
CAPUT XXVII. De nimia concupiscentia ambitiosorum.
Qui forsan hac arte non proficit, recurrit ad aliam,
advocat Simonem et accedit ad Giezi, per hunc ab
illo nititur emere, quod per se non praevalet obtinere:
supplicat et promittit, offert et tribuit, proh pudor!
gratiam quam gratis adipisci [ al., obtinere per fas
et nefas] non potuit nititur adipisci. Nec desistit adhuc,
sed instat et invadit violenter honorem, et impudenter
arripit dignitatem, amicorum suffragio, praesidio
propinquorum, tantoque damnationis inflammatur
ardore, tanta libidine praesidendi, ut nec schisma
abhorreat, nec scandalum formidet. Sed Giezi
lepra percussit IV Reg. V, et Simon periit pecunia Act. VIII.
Core autem cum complicibus ignis assumpsit,
et Dathan et Abiron terra vivos absorbuit Num. XVI.
« Nullus itaque sibi honorem assumat,
nisi qui vocatur a Deo tanquam Aaron Hebr. V. »
CAPUT XXVIII. De ambitionis exemplo.
Liquidum ambitionis exemplum reperitur in Absalone,
qui, cum aspiraret ad regnum, « fecit sibi