PL 217, col. 777
Mysteria evangelicae legis et sacramenti eucharistiae (Innocentius III), J. P. M
VI). Hi sunt in Apocalypsi Cap. VIII septem angeli
tuba canentes. Hi septem candelabra aurea, hi voces
tonitruorum, qui pacem annuntiant, praedicant
Evangelium, mensam componunt, offerunt eucharistiam,
etc. Quae licet humiliter, tamen excellenter
ad eorum spectant ministerium.
Hoc officium Christus exercuit, quando post coenam
sacramenta confecta propriis manibus dispensavit,
et cum dormientes excitavit apostolos ad
orandum: Vigilate, inquit, et orate, ut non intretis
in tentationem Matth. XXVI; Luc. XXII
.
CAPUT VI. De majoribus et minoribus sacerdotibus.
Sacerdotalis ordinis institutio a veteri lege sumpsit
originem, secundum quod legitur Dominus Moysi
praecepisse: Applica, inquit, Aaron fratrem tuum ad
te cum suis filiis, de medio filiorum Israel, ut sacerdotio
fungantur mihi Exod. XXVIII
. Verumtamen
ante legem sacerdotes fuisse leguntur. Unde Melchisedech
sacerdos Dei altissimi legitur exstitisse;
cui decimas ex omnibus spoliis, tanquam sacerdoti
Abraham persolvit Gen. XIV; Hebr. VII. Erant autem
multi minores sacerdotes, quos Nazaraeos communiter
appellabant. Unus autem erat summus
sacerdos, quem vocabant specialiter [ al. imperialiter]
Arabarchum. Porro David XXIV sacerdotes
instituit, XVI de Eleazar, et octo de Ithamar [(I Par.
XXIV)] ; quibus tamen omnibus unum praefecit, quem
statuit principem sacerdotum. Singulis autem per
sortes vicis suae divisit hebdomadas, quarum octava
provenit Abiae, de cujus genere Zacharias pater
Joannis Baptistae descendit Luc. I. Verum in Novo
Testamento Christus ipse majores et minores sacerdotes
instituit, scilicet duodecim apostolos Matth. X,
et LXXII discipulos, quos praemittebat
binos in omnem civitatem et locum quo erat ipse
venturus Luc. X. Sicut enim pontifices summos
Moyses regendis populis in lege praefecit, sed ad
eorum societatis et operis adjutorium, sequentis
ordinis viros, et secundae dignitatis elegit. (Nam in
Eleazaro et Ithamar filiis Aaron, paternae transfudit
plenitudinis abundantiam, ut ad hostias salutares
et frequentioris officii sacramenta, ministerium sufficeret
sacerdotum. Et in eremo per LXX virorum
prudentium mentes Moysi spiritum propagavit,
quibus ille usus in populo, innumerabiles multitudines
facile gubernaret [Num. IX] ). Sic et Christus
apostolis suis discipulos addidit, quibus illi suis
praedicationibus totum orbem impleverunt. Apostolorum
itaque vices majores obtinent sacerdotes,
id est episcopi; discipulorum vero minores, id est
presbyteri.
CAPUT VII. De significatione nominum episcopi et presbyteri.
Nomen episcopi plus sonat oneris, quam honoris.
Episcopus Graece superintendens interpretatur, Latine,
speculatoris gerens officium, juxta quod Dominus
inquit prophetae: Fili hominis, speculatorem
dedi te domui Israel Ezech. III
, ut plebi sibi commissae