PL 217, col. 778

Mysteria evangelicae legis et sacramenti eucharistiae (Innocentius III), J. P. M

non negligenter intendat, sed diligenter prospiciat.
Ob hoc inquit Apostolus: Qui episcopatum
desiderat, bonum opus desiderat II Tim. III
. Non
dicit honorem, sed opus; quoniam episcopus, non
tam ut praesit, quam ut prosit eligitur. Presbyter autem
non ab aetate dicitur, sed a prudentia. Presbyter
enim Graece, Latine senior intelligitur. Senectus
enim venerabilis est, non diuturna, nec annorum numero
computata; sed cani sensus sunt hominis, et
aetas senectutis vita immaculata Sap. IV
. Nam et
Dominus inquit ad Moysen: Congrega mihi septuaginta
viros de senioribus Israel, quos tu nosti, quod
senes populi sint et magistri Num. II
.
CAPUT VIII. De primatu Romani pontificis
Omnibus autem apostolis Christus unum praeposuit,
videlicet Petrum, cui totius Ecclesiae principatum,
et ante passionem, et circa passionem, et post
passionem commisit. Ante passionem, cum dixit: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam
meam, et portae inferi non praevalebunt adversus
eam: et tibi dabo claves regni coelorum Matth. XVI
.
Licet enim universis apostolis communiter
dixerit: Quorum remiseritis peccata, remittuntur
eis, et quorum retinueritis retenta sunt Joan. XX
:
principaliter tamen Petro concessit: Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et
in coelis; et quodcunque solveris super terram, erit
solutum et in coelis
Matth. XVI
. Petrus potest ligare
caeteros, sed ligari non potest a caeteris. Nam

et illis particulariter dictum est: Quorum remiseritis
peccata, remittuntur eis. Huic autem universaliter
dicitur: Quodcunque ligaveris, etc. Circa
passionem vero, cum pluraliter dixisset de omnibus: Simon, ecce Satanas expetivit vos, ut cribraret
sicut triticum
Luc. XXII
: singulariter tamen pro
Petro subjunxit: Ego autem pro te rogavi, ut non
deficiat fides tua, statimque subjunxit: Et tu aliquando
conversus, confirma fratres tuos Luc. XXII
.
Ad Petrum igitur tanquam ad magistrum pertinet
caeteros confirmare, cujus fides in nulla tentatione
defecit. Fides enim apostolicae sedis super firmam
petram stabili soliditate fundata, nullis unquam
errorum sordibus potuit inquinari; sed absque

ruga manens et macula, pro necessitate temporum,
a caeteris maculas detersit errorum. Post passionem
autem, cum tertio quaesiisset a Petro: Simon
Joannis, diligis me plus his? et ille tertio respondisset: Domine, tu scis quia amo te;
tertioque
praecepit: Pasce oves meas: statimque subjunxit: Sequere me
Joan. XXI
. Petrus enim secutus est
Christum, non solum genere martyrii, sed et in
ordine magisterii. Quod Christus ostendit, cum ait: Tu vocaberis Cephas
Joan. I
. Licet enim Cephas
secundum unam linguam interpretetur Petrus, secundum
alteram tamen exponitur caput. Nam sicut
caput habet plenitudinem sensuum, caetera vero
membra partem recipiunt plenitudinis; ita caeteri
sacerdotes vocati sunt in partem sollicitudinis, sed

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.