PL 217, col. 784

Mysteria evangelicae legis et sacramenti eucharistiae (Innocentius III), J. P. M

Dependebant autem pro fimbriis malagranata cum
tintinnabulis aureis. Per malagranatum intelligitur
operatio; per tintinnabulum aureum accipitur praedicatio.
Quae duo debent in sacerdote conjungi, ne
sine illis ingrediens sanctuarium, moriatur. Coepit
enim Jesus facere et docere Act. I
, sacerdotibus
relinquens exemplum, ut sequantur vestigia ejus,
qui peccatum non fecit, ut sit honestas in conversatione: Nec inventus est dolus in ore ejus
I Petr. II
,
ut sit veritas in praedicatione.
CAPUT XVIII. De superhumerali.
Quinto, induebat ephod, id est superhumerale,

significans, quod pontifex debet induere patientiam,
ut in patientia sua possideat animam suam [(Luc.
XXI)] . Humeris enim onera supportamus, secundum
illud: Supposuit humerum suum ad portandum,
factusque est tributis serviens Gen. XLIX
.
CAPUT XIX. De duabus oris.
Habebat autem duas oras conjunctas in utroque
latere summitatum, significans quod pontifex debet
habere arma justitiae a dextris et a sinistris II Cor. VI,
ut non erigatur prosperis, nec deprimatur
adversis.
CAPUT XX. De duobus onychinis.
Habebat autem et duos lapides onychinos insertos
humeris, in quibus erant sculpta XII nomina filiorum
Israel: sex in uno, et sex in altero. Per duos
onychinos significatur veritas et sinceritas. Veritas
per claritatem, sinceritas per soliditatem. Per filios
Israel significantur sancta desideria et justa opera,
secundum illud: Maledictus homo qui non reliquerit
semen in Israel Deut. XXVII. Per senarium
numerum significatur perfectio pro eo quod Deus
sexto die perfecit coelum et terram et omnem ornatum
eorum Gen. II
.
CAPUT XXI. De duodecim nominibus filiorum Israel.
Quod autem sex nomina filiorum Israel sculpta

erant in uno lapide, et sex in altero, significat
quod desideria sacerdotis et opera perfici debent, non in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis
sinceritatis et veritatis
I Cor. V
, ut sinceritas formet
intentionem et veritas finem.
CAPUT XXII. De duabus catenulis
Habebat et duas catenulas auri purissimi, sibi
invicem cohaerentes, quae duobus inserebantur uncinis:
significans, quod pontifex debet habere duos
charitatis affectus, ad Deum scilicet et ad proximum.
De quibus praecipitur: Diliges Dominum
Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua,
et in tota mente tua, et proximum tuum sicut te ipsum Deut. VI; Matth. XII
.
Sicut enim aurum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.