PL 217, col. 785

Mysteria evangelicae legis et sacramenti eucharistiae (Innocentius III), J. P. M

praeeminet universis metallis, ita charitas excellit
universas virtutes. De qua dicit Apostolus: Horum
major est charitas I Cor. XIII
.
CAPUT XXIII. De duobus uncinis.
Duo uncini sunt intentio et finis, quibus catenulae
inseruntur, ut tam Deum quam proximum diligat.
Deum propter se ipsum, proximum propter Deum, ex puro corde, et conscientia bona, et fide non
ficta
I Tim. I
.
CAPUT XXIV. De rationali.
Sexto induebatur λόγιον, id est rationale, significans
quod pontifex debet induere discretionem, per
quam discernat inter lucem et tenebras, inter

dextram et sinistram. Quia non est conventio lucis ad
tenebras, neque Christi ad Belial II Cor. VI
.
CAPUT XXV. De quadratura rationalis, et duplicitate.
Erat autem rationale quadrangulum, significans
quod pontifex debet discernere quatuor. Inter verum
et falsum, ne deviet in credendis: et inter bonum
et malum, ne deviet in agendis. Erat et duplex,
quia debet discernere pro duobus, pro se videlicet,
et pro populo; ne si caecus caecum duxerit, ambo
in foveam cadant Matth. XV
.
CAPUT XXVI. De quatuor ordinibus lapidum.
Habebat et quatuor ordines lapidum, significans,
quod pontifex debet habere quatuor principales

virtutes, justitiam, fortitudinem, prudentiam, et
temperantiam.
CAPUT XXVII. De duodecim lapidibus.
In singulis autem ordinibus habebat tres lapides,
significans, quod pontifex in primo debet habere
fidem, spem et charitatem; in secundo modestiam,
mansuetudinem et benignitatem; in tertio pacem,
misericordiam et largitatem. In quarto vigilantiam,
sollicitudinem et longanimitatem. Per lapides enim
figurantur virtutes, secundum illud: Si quis autem
superaedificat supra fundamentum hoc, aurum argentum,
lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam
uniuscujusque opus manifestum erit I Cor. XIII
.
CAPUT XXVIII. De cidari.

Supremum capitis ornamentum erat cidaris vel
tiara, quam ultimo pontifex assumebat, significans
humilitatem, de qua Dominus ait: Omnis qui
se exaltat, humiliabitur: et qui se humiliat, exaltabitur Luc. XVIII
. Hanc autem gestabat in capite,
significans quod pontifex debet gerere humilitatem in
mente, exemplo capitis nostri sic dicentis: Discite
a me, quia mitis sum et humilis corde Matth. XI
.
Per caput enim mens intelligitur, secundum illud: Unge caput tuum, et faciem tuam lava
Matth. VI
.
CAPUT XXIX. De lamina aurea.
De cidari dependebat a fronte lamina aurea, significans

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.