PL 217, col. 789

Mysteria evangelicae legis et sacramenti eucharistiae (Innocentius III), J. P. M

eo quod esset inconsutilis, desuper contexta
per totum Joan. XIX
: damnum fore maximum
existimantes, si qui doctrinam evangelicam haeresibus
scindere moliantur.
CAPUT XL. De dalmatica.
Super hanc tunicam pontifex vestit dalmaticam,
quae sui forma latam et largam misericordiam
Christi significat, quam ipse prae caeteris et docuit
et impendit. Estote, inquit, mesericordes, sicut et
Pater vester misericors est Luc. VI
. Beati namque misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur Matth. V
.
Judicium vero sine misericordia fiet, ei qui non
facit misericordiam, quia misericordia
superexaltat judicium Jac. II
. Ergo dimittite, et

dimittetur vobis, sicque, inquit, orabitis: Dimitte
nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus
nostris Matth. VI
. Hic est ergo Samaritanus
ille proximus noster, qui fecit nobiscum misericordiam, superinfundens
vulneribus nostris vinum et
oleum Luc. X
. Nam per viscera misericordiae suae visitavit nos Oriens ex alto
Luc. X
. Qui non ex operibus
justitiae quae fecimus nos, sed secundum misericordiam
suam salvos nos fecit Tit. III
. Qui pro
peccatoribus venit, ut de peccatis veniam indulgeret. Misericordiam,
inquit, volo, et non sacrificium Matth. IX
.
CAPUT XLI. De chirothecis.
Chirothecae sunt haedorum pelliculae, quas Jacob

manibus Rebecca circumdedit, ut pilosae manus
majoris similitudinem exprimerent Gen. XXVII.
Pellis haedi similitudo peccati, quam Rebecca mater,
id est Spiritus sancti gratia, manibus veri Jacob,
id est operibus Christi circumdedit: ut similitudinem
majoris, id est prioris Adae, Christus exprimeret.
Christus enim similitudinem peccati sine
peccato suscepit Rom. VIII, ut incarnationis mysterium
diabolo celaretur. Nam ad similitudinem
peccatorum esuriit, sitivit, doluit et expavit, dormivit
et laboravit. Unde cum jejunasset quadraginta
diebus et quadraginta noctibus, ac postea esuriisset,
accedens ad eum diabolus, eum ad similitudinem
prioris Adae tentavit Matth. IV. Sed quibus primum

vicerat, eisdem modis victus est a secundo.
CAPUT XLII. De planeta, ubi etiam agitur de anteriori et posteriori parte planetae.
Casula vel planeta magni sacerdotis est universalis
Ecclesia; de qua dicit Apostolus: Quotquot in Christo baptizali estis, Christum induistis
[(Gal.
III)]
. Hoc est illud Aaron vestimentum, cujus in
oram descendit unguentum: sed a capite descendit
in barbam, et a barba descendit in oram Psal. CXXXII
.
Quoniam de plenitudine spiritus ejus non omnes accepimus Joan. I
,
primum apostoli, postmodum
caeteri. Quod autem casula, cum unica sit et integra,
extensione manuum in anteriorem et posteriorem
partem quodam modo dividitur, designat et antiquam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.