PL 217, col. 790

Mysteria evangelicae legis et sacramenti eucharistiae (Innocentius III), J. P. M

Ecclesiam, quae passionem Christi praecessit,
et novam, quae passionem Christi subsequitur. Nam
et qui praeibant et qui sequebantur, clamabant, dicentes:
Hosanna filio David, benedictus qui venit
in nomine Domini Matth. XXI
.
CAPUT XLIII. De manipulo.
Quod sacerdos manipulum portat in laeva, designat,
quod Christus bravium obtinebat in via. Per
manipulum enim praemium designatur, juxta quod
legitur: Venientes autem venient cum exsultatione,
portantes manipulos suos Psal. CXXV
. Per laevam
vita praesens accipitur, secundum quod scriptum
est: Laeva ejus sub capite meo, et dextra illius amplexabitur
me Cant. II
. Christus autem simul

fruebatur et merebatur. Fruebatur in patria, merebatur
in via. Nam simul comprehendebat, et stadium
percurrebat; quia simul erat et in patria et
in via. Nemo, inquit, ascendit in coelum, nisi qui de
coelo descendit, Filius hominis qui est in coelo [(Joan.
III)]
.
CAPUT XLIV. De mitra.
Mitra pontificis illud significat, quod Propheta
loquens de Filio dicit ad Patrem: Gloria et honore
coronasti eum, Domine, et constituisti eum super
opera manuum tuarum Psal. VIII
. Hoc est itaque
illud nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine
Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium,
et infernorum Philip. II
. Nam et in aurea

lamina cidaris pontificalis sculptum erat nomen
domini tetragrammaton, cujus mysterium superius
praelibavimus. Per mitram ergo capitis Christi summam
illam honorificentiam intelligimus, quae propter
divinitatem debetur humanitati. Nam propter
pedem adoratur scabellum: Adorate, inquit, scabellum
pedum ejus, quoniam sanctum est [(Psal.
XCVIII)]
.
CAPUT XLV. De baculo.
Virga pontificis Christi potestatem significat; de
qua dicit Psalmista: Virga recta est virga regni tui;
quia dilexisti justitiam et odisti iniquitatem, propterea
unxit te Deus, Deus tuus Psal. XLIV
. Propter

quod et alibi dicit: Reges eos in virga ferrea Psal II
.
Duritia ferri rigorem significat aequitatis,
quia Christus tanquam vas figuli confringet peccatores.
Verum potestas Christi non solum virga, sed
et baculus est, quia non solum corripit, sed et sustentat;
unde Psalmista: Virga tua et baculus tuus
ipsa me con olata sunt Psal. XXII
.
CAPUT XLVI. De annulo.
Annulus digiti donum Spiritus sancti significat.
Digitus enim articulatus atque distinctus, Spiritum
sanctum insinuat, secundum illud: Digitus Dei est
hic Exod. VIII
; et alibi: Si ego in digito Dei ejicio
daemonia, filii vestri in quo ejiciunt Luc. II
? Annulus
aureus et rotundus perfectionem donorum ejus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.