PL 217, col. 792

Mysteria evangelicae legis et sacramenti eucharistiae (Innocentius III), J. P. M

Inter haec, pedes pontificis, in praeparatione Evangelii
pacis, caligis et sandaliis calceantur, quorum
pulchritudinem admirabatur propheta cum diceret:
Quam speciosi sunt pedes evangelizantium pacem,
evangelizantium bona Psal. LII. Sandalia vero de
subtus integram habent soleam, desuper autem corium
fenestratum, quia gressus praedicatoris debent
subtus esse muniti, ne polluantur terrenis, secundum
illud: Excutite pulverem de pedibus vestris Matth. X
;
et sursum aperti, quatenus ad cognoscenda
coelestia revelentur, secundum illud propheticum:
Revela oculos meos, et considerabo mirabilia
de lege tua
Psal. CXVIII
. Quod autem sandalia
quibusdam locis aperta, quibusdam clausa
sunt, designat, quod evangelica praedicatio nec
omnibus revelari, nec omnibus debet abscondi,
sicut scriptum est: Vobis datum est nosse mysterium
regni Dei, caeteris autem in parabolis [(Luc.
VIII)]
. Nolite sanctum dare canibus, nec margaritas
spargatis ante porcos Matth. VII
. Prius autem caligis
induitur usque ad genua protensis, ibique
constrictis, quia praedicator pedibus suis rectos facere
gressus, et genua debilia roborare debet; nam qui fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno
coelorum
Matth. V
.
CAPUT XLIX. De ablutione manuum.

Deinde corporaliter lavat manus, ut spiritualiter
mundet actus, auctoritate Psalmistae dicentis: Lavabo
inter innocentes manus meas, et circumdabo
altare tuum, Domine Psal. XXV
. Non enim divina
sacramenta lutum manuum contaminat, sed si quis
indigne manducat et bibit, judicium sibi manducat
et bibit I Cor. II
. Quia non lotis manibus manducare,
non coinquinat hominem. Quae autem procedunt
de ore, de corde exeunt, ea coinquinant hominem,
cogitationes malae, homicidia, adulteria, furta, fornicationes,
falsa testimonia, blsaphemiae. Haec sunt
quae coinquinant hominem Matth. XV
. Unde sollicite
satagendum est, ut non tam exteriora manuum,

quam interiora mentium inquinamenta purgentur
CAPUT L. De amictu, ubi agitur de duabus ligulis quibus ante pectus ligatur.
Lotis itaque manibus assumit amictum, qui super
humeros circumquaque diffunditur. Per quem
operum fortitudo significatur. Humeri quippe fortes
sunt ad opera peragenda, secundum illud patriarchae
Jacob: Supposuit humerum ad portandum, et
factus est tributis serviens Gen. XLIX
. Duo vasculi
quibus amictus ante pectus ligatur, signant intentionem
et finem, quibus informandum est opus, ne
fiat in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis
sinceritatis et veritatis I Cor. V
. Sacerdos enim

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.