PL 217, col. 799

Mysteria evangelicae legis et sacramenti eucharistiae (Innocentius III), J. P. M

de qua Dominus ait in Evangelio: Simile est
regnum coelorum homini negotiatori quaerenti bonas
margaritas. Inventa autem una pretiosa margarita,
abiit et vendidit omnia quae habuit, et emit eam Matth. XIII
.
Dicitur autem pallium plenitudo pontificalis
officii, quoniam in ipso et cum ipso confertur
pontificalis officii plenitudo. Nam antequam
metropolitanus pallio decoretur, non debet clericos
ordinare, pontifices consecrare, vel ecclesias dedicare,
nec archiepiscopus appellari.
CAPUT LXIV. De armatura virtutum.
Ista sunt arma quae pontifex debet induere, contra
spirituales nequitias pugnaturus. Nam, ut inquit
Apostolus: Arma militiae nostrae non sunt carnalia,

sed ad destructionem munitionum potentia Deo [(II
Cor. X)]
. De quibus idem Apostolus in alia dicit
Epistola: Induite vos armaturam Dei, ut possitis
stare adversus insidias diaboli State ergo succincti
lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiae,
et calceati pedes in praeparationem Evangelii pacis,
in omnibus sumentes scutum fidei, quo possitis omnia
tela nequissimi ignea exstinguere, et galeam salutis
assumite, et gladium spiritus, quod est verbum Dei Ephes. VI
.
Provideat ergo diligenter episcopus, et attendat
sacerdos studiose, ut signum sine significato non
ferat, ut vestem sine virtute non portet, ne forte
similis sit sepulcro deforis dealbato, intus autem
omni pleno spurcitia Matth. XXIII. Quisquis autem

sacris indumentis ornatur, et honestis moribus non
induitur, quanto venerabilior apparet hominibus,
tanto indignior redditur apud Deum. Pontificalem
itaque gloriam jam honor non commendat vestium,
sed splendor animarum. Quoniam et illa quae quondam
carnalibus blandiebantur obtutibus, ea potius
quae in ipsis erant intelligenda poscebant: ut quidquid
illa velamina in fulgore auri et in nitore gemmarum,
et in multimodi operis varietate signabant,
hoc jam in moribus actibusque clarescat. Quod et
apud veteres reverentiam ipsae significationum
species obtinent, et apud nos certiora sunt experimenta
rerum, quam aenigmata figurarum. Tunc
enim valles abundant frumento, cum arietes ovium
sunt induti Psal. XLIV
.
CAPUT LXV. De quatuor coloribus principalibus, quibus secundum proprietates dierum vestes sunt distinguendae.

Quatuor autem sunt principales colores, quibus
secundum proprietates dierum sacras vestes Ecclesia
Romana distinguit, albus, rubeus, niger et
viridis. Nam et in legalibus indumentis quatuor,
colores fuisse leguntur Exod. XXVIII: byssus et
purpura, hyacinthus et coccus. Albis induitur
vestimentis in festivitatibus confessorum et virginum,
rubeis in solemnitatibus apostolorum et
martyrum. Hinc sponsa dicit in Canticis: Dilectus
meus candidus et rubicundus, electus ex millibus Cant. V
.
Candidus in confessoribus et virginibus,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.