PL 217, col. 818

Mysteria evangelicae legis et sacramenti eucharistiae (Innocentius III), J. P. M

responsorium illud quod graduale vocatur, ad vocationem
apostolorum referri, quando Christo vocante: Venite post me,
ipsi non tantummodo verbo,
sed opere responderunt, quia relictis omnibus secuti
sunt eum Matth. II
: et ideo graduale cantatur,
quoniam apostoli gradiebantur post Dominum,
discipuli post magistrum. Post epistolam ergo
graduale cantatur, quia post praedicationem
Joannis discipuli sunt secuti Christum. Sicut
Joannes Evangelista describit: Stabat; inquit, Joannes et discipuli ejus duo, et respiciens Jesum
ambulantem, dicit: Ecce Agnus Dei, ecce qui
tollit peccata mundi; et audierunt eum discipuli duo
loquentem, et secuti sunt Jesum. Erat autem Andreas
frater Simonis Petri unus ex duobus qui audierant

a Joanne, et secuti eum fuerunt.
Hic graduale cantavit
cum invenit fratrem suum Simonem, et dicit
ei: Invenimus Messiam, quod est interpretatum
Christus, et adduxit eum ad Jesum. Philippus quoque
graduale cantavit: Cum invenit Nathanaelem,
et dicit ei: Quem scripsit Moyses in lege, et prophetae,
invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth, veni et
vide Joan. I
.
CAPUT XXXII. De Alleluia.
Post luctum sequitur consolatio, nam: Beati
qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur Matth. V
:
et ideo post graduale cantatur Alleluia, quod significat
ineffabile gaudium angelorum et hominum in
aeterna felicitate laetantium, hoc est semper laudare

Deum. Nam: Beati qui habitant in domo tua, Domine,
in saecula saeculorum laudabunt te [(Psal.
LXXXIII)]
. In voce exsultationis et confessionis sonus
epulantis Psal. XLI
. Quid sit alleluia, CXII psalmus
exponit, cui cum alleluia praemittitur in titulo, statim
psalmus exponendo titulum incipit: Laudate,
pueri, Dominum. Hoc ineffabile gaudium vitae praesentis
inopia nullatenus habere meretur, sed praegustans
illud in spe, sitit et esurit quod gustaverit,
donec spes mutetur in rem, et fides in speciem.
Quapropter hoc nomen Hebraicum interpretatum
remansit, id est interpretatum non fuit, ut peregrinum
ab hac vita gaudium, peregrinum quoque
vocabulum signaret potius quam exprimeret. Cujus

mysterium, velut quoddam gaudii stillicidium, de
divitiis supernae Hierusalem, primum in mentem
patriarcharum et prophetarum, post in apostolorum
ora plenius per Spiritum sanctum delapsum est.
Quoniam igitur Alleluia futurae beatitudinis quasi
proprium est vocabulum, jure magis eo tempore
frequentatur, quo Christus resurgens ejusdem beatitudinis
spem nobis tribuit et meritum [ al. promissum].
Ut autem aliis temporibus caneretur ad
missam, olim Ecclesiae Romanae consuetudo non
erat, sed a beato Gregorio constitutum, imo potius
restauratum est. Nam a tempore Damasi papae,
cum prius fuisset, eadem consuetudo defecerat.
Denique cum de hoc et quibusdam aliis quosdam
murmurare sentiret, tanquam Constantinopolitanae

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.