PL 217, col. 866

Mysteria evangelicae legis et sacramenti eucharistiae (Innocentius III), J. P. M

Judas enim non ad bonum sed ad malum accepit,
sed nec ad malum dedisse videtur. Quia Christus
non est auctor malorum, sed ultor. Responderi
verissime potest, quod si propositio intentionem
denotet vel affectum, cum dicitur, dedit ad malum,
falsa est propositio. Si autem consecutionem
insinuat vel effectum, vera est. Quia vero Christus
buccellam intinctam Judae porrexit. Unde constitutum
est ab ecclesia, ut eucharistia non detur
intincta. Constitutum est nihilominus et pro haeresi
exstirpanda, quae dogmatizavit Christum sub
neutra specie totum existere, sed sub utraque
simul existere totum. Nec debet intelligi, quod sub
buccella panis intincta Christus eucharistiam dederit
traditori, sed per buccellam intinctam atque porrectam,

suum denique traditorem expressit, fortassis
per panis intinctionem illius significans fictionem.
CAPUT XIV. De duobus modis eucharistiam comedendi.
Accipite et manducate. --Non est intelligendum,
quod sumptum corpus de manu Domini sibi discipuli
ministrarent, sed qui consecravit et ministravit ac
si diceret: Comedite, iterumque comedite, utramque
hujus sacramenti comestionem insinuans. Dupliciter
enim corpus Christi comeditur, quia dupliciter
intelligitur. Verum, quod de virgine traxit
et in cruce pependit, et mysticum quod est Ecclesia
Christi spiritu vegetata. De vero corpore Dominus
ait: Hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur Luc. XXII
.
De mystico dicit Apostolus: Unus

panis et unum corpus multi sumus I Cor. X
. Verum
corpus Christi comeditur sacramentaliter, id
est sub specie. Mysticum autem comeditur spiritualiter,
id est in fide sub specie panis, in fide
cordis. De comestione sacramentali Dominus ait: Accipite et comedite, hoc est corpus meum quod pro
vobis tradetur, hoc facite in meam commemorationem I Cor. XI
.
Hoc modo tam boni quam mali corpus
Christi manducant. Sed soli boni comedunt ad
salutem, mali vero comedunt ad judicium. Nisi
enim mali corpus Christi comederent, non dixisset
Apostolus: Qui manducat indigne, judicium
sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini ibid.
.
Nam et Judas traditur cum aliis eucharistiam

accepisse. De spirituali comestione Dominus ait: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis
ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis
Joan. VI
Hoc modo corpus Christi soli boni comedunt. Unde: Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum,
in me manet et ego in eo
Joan. VI
. Nam qui manet
in charitate, in Deo manet, et Deus in eo I Joan. IV
.
Unde: Quid paras dentem et ventrem? Crede et manducasti.
Qui credit in Deum, comedit ipsum; qui
incorporatur Christo per fidem, id est membrum
ejus efficitur, vel in unitate corporis ejus firmius
solidatur. Alibi quod manducatur, incorporatur; et
qui manducat, incorporat. Hic autem quod manducatur
incorporat, et qui manducat incorporatur.
Utrumque modum Christus edendi insinuat, ubi

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.