PL 217, col. 925
De quadripartita specie nuptiarum (Innocentius III), J. P. Migne
Eamdem ipsi regi David de conjugio consummando
juravit, secundum Davidicum dictum: Juravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur
eam: de fructu ventris tui ponam super sedem tuam.
Propter quod Angelus inquit ad Virginem: Dabit
ei Dominus Deus sedem David patris ejus, et
regnabit in domo Jacob in aeternum. Nam et Isaias
Propheta praedixerat: Super solium David, et
super regnum ejus sedebit.
De Familia.
Quia ergo filius regis erat, decebat, ut acciperet
conjugem de semine regio: Est enim Rex regum,
et Dominus dominantium. De cujus nuptiis
epithalamicum canticum Psalmista composuit:
Eructavit cor meum
(inquit) verbum bonum; dico ego
opera mea regi.
De Genere.
Et quoniam erat de Patre sine matre, decebat ut
acciperet conjugem de matre sine patre; secundum
illud Propheticum: Egredietur virga de radice
Jesse, et flos de radice ejus ascendet. Et iterum: Ecce Virgo
concipiet, et pariet filium, et vocabitur
nomen ejus Emmanuel.
De Dote.
Verum quia Domini est terra, et plenitudo ejus,
orbis terrarum, et universi qui habitant in eo, et ipse
bonorum nostrorum non indiget, dos ei nec dari
poterat, nec debebat.
De Donatione.
Sed ipse sicut immensus donationem propter nuptias
fecit eximiam. Postula, inquit, a me, et dabo
tibi Gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos
terrae. Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves, et boves universas, insuper et pecora campi.
De Forma.
Ut autem, qui splendor est gloriae, gloriosam sibi
desponsaret, et splendidam, eam quidem, et lavit,
et unxit: lavit ab omni labe peccati, ut esset sine ruga
prorsus, et macula; quatenus eam immunem a culpa
susciperet. Ascendit enim Dominus nubem levem,
id est assumpsit carnem a peccatis immunem; et
intravit Aegyptum, id est venit in mundum. Et
unxit oleo laetitiae prae consortibus tuis, ut esset
spectabilis forma prae filiis hominum: propter veritatem,
et mansuetudinem, et justitiam. Spiritus
,
inquit, Domini super me, propter quod unxit me,
evangelizare pauperibus misit me.
De Tempore.
Tempus autem plenitudinis, et annum benignitatis
elegit, in quo: Misit Deus Filium suum natum
de muliere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant,
redimeret. Nam Lex per Moysen data est, gratia,
et veritas per Jesum Christum facta est.
De Paranympho.