PL 217, col. 924
De quadripartita specie nuptiarum (Innocentius III), J. P. Migne
propter quam unionem idem Apostolus subdit:
Etenim omnes nos in unum corpus baptizati sumus.
De tertia vero dicit idem Apostolus: Qui
adhaeret Domino, unus spiritus est, et unus spiritus
est cum eo, propter quam unionem Joannes Apostolus:
Qui manet in charitate, in Deo manet, et
Deus in eo. De quarta, fides Catholica confitetur,
quod: sicut anima rationalis, et caro unus est
homo: ita Deus, et homo unus est Christus; propter
quam ineffabilem unionem Evangelista testatur,
quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis.
Primam ergo unionem recte Carnalem: secundam
Sacramentalem: tertiam spiritualem: et quartam
dixerimus Personalem. Carnalem, ut diximus,
inter virum, et mulierem legitimam: Sacramentalem
inter Christum, et sanctam Ecclesiam: spiritualem
inter Deum, et justam animam: personalem
inter Verbum, et humanam naturam.
De causa conjugii inter Verbum, et humanam naturam.
Ut enim inter Deum, et hominem inimicitiarum
destructo pariete, pacis reformaretur integritas,
nuptiale foedus inter Verbum et humanam naturam
per Incarnationis mysterium est contractum. Nam Verbum
caro factum est, et habitavit in nobis.
Antequam Verbum caro fieret, procul habitabat a
nobis; ubi vero factum est Verbum caro, habitavit
in nobis. Juxta quod alibi legitur: Inhabitabo
in eis, et inambulabo inter eos, et ero illorum Deus,
et ipsi erunt mihi populus. Quia vero nec in angelis,
nec in hominibus parem, aut similem poterat invenire,
secundum illud quod legitur: Quis in nubibus
aequabitur Domino? aut quis similis erit Deo
inter filios Dei? exinanivit se formam servi accipiens,
in similitudinem hominum factus, et habitu
inventus ut homo. Paulo minus ab angelis minoratus
est, quando non solum servilem formam accepit,
verum et passibilem naturam assumpsit.
De Sponsalibus.
Non enim Angelos, sed semen Abrahae apprehendit,
cum quo longe prius de matrimonio contrahendo
convenerat dicens: In semine tuo benedicentur
omnes gentes. Non dicit in seminibus, quasi
in multis, sed quasi in uno semine tuo, qui est
Christus; quasi dicat, de semine tuo carnem accipiam,
propter quam dabitur non solum Judaeis, sed
omnibus gentibus benedictio.
De Juramento.