PL 217, col. 928
De quadripartita specie nuptiarum (Innocentius III), J. P. Migne
deficiamus scrutantes scrutinio: quia perscrutator
majestatis opprimetur a gloria; et maxime
ne quis ex verbis falsum pro vero concipiat, planius
et plenius de Sacramentali, et spirituali conjugio
prosequamur.
De duplici Institutione Conjugii.
Porro Sacramentales nuptiae contrahuntur ad similitudinem
carnalium nuptiarum. Sacramentum
ergo conjugii duplicem institutionem legitur habuisse:
unam ante peccatum, et alteram post peccatum.
Ante peccatum enim institutum est ad officium,
ut propagaretur natura: post peccatum institutum
est ad remedium, ut cohiberetur offensa: ut
natura propagaretur in prole, ut offensa cohiberetur
in fornicatione. De prima institutione, quae facta
est ad officium, Scriptura Divina testatur: Crescite, et multiplicamini, et replete terram.
De secunda
institutione, quae facta est ad remedium,
Apostolica testatur auctoritas: Unusquisque habeat
uxorem suam propter fornicationem, non utique
committendam, sed evitandam: nam Fornicatores,
et adulteri regnum Dei non possidebunt. Quod
autem in carnali conjugio secundum naturam, hoc
in sacramentali, et spirituali conjugio secundum
gratiam invenimus. Christus enim sanctam sibi
conjugavit Ecclesiam et ad propagationis officium,
ut per Sacramentum regenerationis multiplicetur
in filiis, et ad fornicationis remedium, et per cultum
religionis revocetur ab Idolis. Prius quippe quam
Ecclesia sacramentaliter Christo copulata fuisset,
passim cum Idolis moechabatur: sicut improperabat
ei Dominus per Prophetam: Fornicata es
post gentes, inter quas polluta es in Idolis earum.
Et alibi: Judicate matrem vestram, judicate:
quoniam ipsa non uxor mea, et ego non vir ejus. Auferat
fornicationes suas a facie sua, et adulteria sua
de medio uberum suorum.
De cognatione Spirituali
Ut vero Christus Sacramentaliter sibi copulavit
Ecclesiam, desiit cum Idolis fornicari: veluti per
Prophetam ei Dominus pollicetur: Sponsabo te
in aeternum,. . . . . et sponsabo te mihi in fide, et
scies, quia ego Dominus. In die illo vocabis me:
Vir meus; et non vocabis me ultra, Baalim. Et auferam
nomina Baalim de ore tuo, et non recordaberis
ultra nominis corum.
De Propagatione Spirituali.
Ex tunc coepit Ecclesia multos ubique filios generare:
quod praevidens, et praedicens Isaias Propheta
descripsit: Leva, inquit, in circuitu oculos
tuos, et vide: omnes isti congregati sunt, venerunt
tibi. Filii tui de longe venient, et filiae tuae de latere
surgent. Tunc videbis, et afflues, et mirabitur, et dilatabitur
cor tuum, quando conversa fuerit ad te
multitudo maris, fortitudo gentium venerit tibi.