PL 217, col. 936
De quadripartita specie nuptiarum (Innocentius III), J. P. Migne
sponsa. Lapis angularis, qui fecit utraque unum.
Nam: Et qui praeibant, et qui sequebantur, clamabant
dicentes: Hosanna filio David: Benedictus,
qui venit in nomine Domini. Sed et secundum aliam
speciem nuptiarum Christus in plenitudine temporis
sibi conjugavit Ecclesiam, quam olim sibi desponsaverat
Synagogam. Nam ut essent duo in
carne una, Verbum caro factum est, et habitavit
in nobis; ut dicere valeat: Hoc nunc os ex ossibus
meis, et caro de carne mea. Secundum hanc speciem
Christus est unicus unicae. Una est, inquit, columba
mea; quam numquam repudiabit, nec aliam
superducet, quia pepigit cum ea testamentum
aeternum in sanguine suo: Vobiscum, inquit, ero
omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi.
In qua vero natura Christus est sponsus Ecclesiae,
in ea unctus est oleo laetitiae prae consortibus suis;
ut esset Pontifex, et Sacerdos secundum ordinem
Melchisedech, Christus ergo secundum illud, quod
est Pontifex, non est bigamus, sed monogamus.
Alia quaestio de eodem.
Illud autem movere non debet, quod in multis
auctoribus Scripturarum multae describuntur Ecclesiae.
Paulus enim Apostolus ait: Praeter illa, quae
extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, sollicitudo
omnium Ecclesiarum. Et Joannes Apostolus
scribit septem Ecclesiis, quae sunt in Asia: Quod
vides, inquit, scribe in libro, et mitte septem Ecclesiis,
Ephesum, et Smyrnam, et Pergamum, et Thyatiram,
et Sardis, et Philadelphiam, et Laodician.
Sicut autem multa sunt membra corporis, ex quibus
unum corpus efficitur; ita multae sunt Ecclesiae
particulares, de quibus una consistit Ecclesia, quae
Catholica dicitur, id est universalis, uno Christi
Spiritu vivificata per totum, sicut et corpus humanum
una per totum anima vegetatur. Quod bene
significavit Salomon ubi ait: Sapientia aedificavit
sibi domum, excidit columnas septem. Christus est
Dei virtus, et Dei sapientia, qui aedificavit sibi domum,
id est Ecclesiam, de qua dicit Propheta: O Israel, quam magna est domus Dei!
Et excidit
columnas septem; id est distinxit in ea septem
dona, vel septem ordines Sanctorum: unitatem
enim Ecclesiae Dominus in Evangelio commendavit:
Tu es, inquit, Petrus, et super hanc petram aedificabo
Ecclesiam meam. Et Propheta dicit in Psalterio:
Exaltent eum in Ecclesia plebis: et in cathedra
seniorum laudent eum
Item alia quaestio de eodem.
Verum quid adhuc respondebitur: Cum omnis
anima justa Christo sit desponsata per fidem, et
copulata per charitatem; tot ergo sunt Christi sponsae,
quot sunt animae justae? Quod ergo pertinet ad