PL 217, col. 937

De quadripartita specie nuptiarum (Innocentius III), J. P. Migne

similitudinis sacramentum, primam legem conjugii
factam in Paradiso, quam Christus in Evangelio
confirmavit: Erunt. inquit, non multi sed duo in
carne una; id est in uno carnali conjugio. Propter
hoc relinquet homo patrem, et matrem, et adhaerebit
non uxoribus, sed uxori. Sacramentum autem hoc
magnum est, non inter Deum, et animam, sed, ut inquit
Apostolus, in Christo, et in Ecclesia.
Quanquam omnes animae justae sint una sponsa,
et una virgo propter unitatem Spiritus, quam in
vinculo pacis observant. Aemulor, inquit, vos Dei
aemulatione: despondit enim vos uni viro virginem
castam exhibere Christo. Pluraliter ait vos, et singulariter
ait virginem; quia omnes in Christo sunt
una virgo, propter unum integritatis spiritum, et virginitatis

auctorem. Nam divisiones gratiarum
sunt . . . . Unus autem Spiritus, dividens singulis prout
vult.
De personis legitimis.
Sunt autem nonnullae personae, quae carnale conjugium
inter se contrahere prohibentur. Et quidem
ante legem fuerunt paucissimae: sub lege plures: Propter hoc
relinquet homo patrem, et matrem; id
est propter copulam conjugalem, nec filia patrem,
nec filius matrem accipiet. Christus autem in conjugem
accipit et matrem, et filiam, et sororem, et
omnem omnino personam, quae Patris ejus efficit
voluntatem. Quicunque vero fecerit voluntatem
ejus Patris, qui est in coelis, ipse suus frater, soror,

et mater est. Hic quoque sponsus in Canticis
eamdem et sponsam nominat, et sororem: Vulnerasti
cor meum soror mea: sponsa mea vulnerasti
cor meum. Similiter eamdem et regenerat, et desponsat:
regenerat prolem, et desponsat uxorem.
Nec exspectat septennium pro sponsalibus: nec pro
nuptiis duodennium. Quid itaque mirum, si filiam
ducit in conjugem, qui filiam elegit in matrem? Nam
et Filius matrem genuit, et filia peperit Genitorem.
Nullus ergo spirituale, vel sacramentale conjugium
contrahere prohibetur. Quin imo quibuslibet hujusmodi
copulam inire praecipitur. Non est enim distinctio,
sicut dicit Apostolus: sed justitia Dei per
fidem Jesu Christi super omnes, qui credunt. Omnis,
inquit, qui venit ad me, non ejiciam foras. Omnes

tamen efficit unum, sicut ipse dicit ad Patrem: Ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi eis; ut omnes
sint unum, sicut et nos unum sumus. Ego in eis,
et tu in me: ut sint consummati in unum, et cognoscat
mundus, quia tu me misisti.
Quod Ecclesia Christo dotem non tribuit.
Verum nec anima Deo, nec Ecclesia Christo dotem
aliquam pro suo tribuit conjugio contrahendo,
quia gratis eam absque dote suscepit. Non enim

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.