PL 217, col. 973

Commentarium in VII psalmos poenitentiales (Auctor incertus (Innocentius III)),

me?
[(Marc. XIV)]
. Verum, etsi non secundum voluntatem
orationis, sed voluntatem sensualitatis hoc
dixerit, potest tamen intelligi in hoc exauditus,
quia calix ab eo transivit ad alios, quemadmodum
dixerat filiis Zebedaei: Potestis bibere calicem quem
ego bibiturus sum? Dicunt ei, etiam. Ait illis: Calicem
quidem meum bibetis [(Matth. XX)]
, etc. Vel potius
sicut oravit, sic exstitit exauditus: Oravit enim
non simpliciter, sed conditionaliter, dicens: Pater
si vis, transfer calicem hunc a me [(Luc. XXII)]
. Mi
Pater, si possibile est, transeat a me calix iste [(Matth. XXVI)]
.
Optabat enim ut si fieri posset, transeat
ea hora, unde subjunxit: Verumtamen non
sicut ego volo, sed sicut tu [(ibid.)]
: non mea voluntas
fiat, sed tua, et sic obtinuit quod oravit.
Similiter orant angeli, et semper exaudiuntur a
Deo; sed pro aliis offerunt precum suffragia: pro
se vero referunt gratiarum actiones. Oravit angelus
dicens: Domine Deus exercituum, quousque tu non
misereberis Jerusalem, et urbium Juda, quibus iratus
es? iste jam septuagesimus annus est. Et respondit
Dominus angelo verba bona, verba consolatoria:
Revertar, inquit, ad Jerusalem in misericordia; domus
mea aedificabitur in ea, ait Dominus exercituum,
et perpendiculum extendetur super Jerusalem [(Zach.
I)]
. Ipsi quoque angeli preces fidelium offerunt Deo,
sicut angelus Raphael ad Tobiam ait: Quando orabas
cum lacrymis, ego orationem tuam obtuli Domino [(Tob. XII)]
.
Et in Apocalypsi: Angelus venit et
stetit coram altari, habens thuribulum aureum in

manu sua, et data sunt ei incensa multa, ut daret
de orationibus sanctorum omnium super altare aureum,
quod est ante conspectum Dei. Et ascendit
fumus aromatum incensorum de orationibus sanctorum,
de manu angeli coram Deo [(Apoc. VIII)]
. Dicuntur
enim offerre Deo angeli preces fidelium, ut
ostendat se illas gratas habere: vel super illis ut
divinum beneplacitum investigent, quod ipsi nonnunquam
hominibus insinuant. Unde angelus ad
Cornelium: Orationes tuae et eleemosynae tuae ascenderunt
in memoriam in conspectu Dei [(Act. X)]
. Pro
se vero gratiarum referunt actiones, quemadmodum
scriptum est: Facta est cum angelo multitudo
militiae coelestis, laudantium Deum et dicentium:
Gloria in excelsis Deo [(Luc. II)]
. Et alibi: Nunc

facta est salus, et virtus, et regnum Dei nostri, et
potestas Christi ejus, quia projectus est accusator
fratrum nostrorum, et ipsi vicerunt illum propter
sanguinem Agni; propterea laetamini coeli, et qui habitatis
in eis. [(Apoc. XII)]
.
Daemones pro se quidem orant, non pro aliis, sed
contra alios, et quandoque exaudiuntur, quandoque
non exaudiuntur. Exaudiuntur, ut ubi: Rogabant
illum, ut permitteret illis in porcos ingredi, et permisit.
Exierunt ergo ab homine daemonia, et intraverunt
in porcos [(Luc. VIII; Matth. VIII; Mar. V)]
. Non
exaudiuntur, ut ibi: Obmutesce immunde spiritus, et exi ab illo:
qui prius voce magna clamaverat
dicens: Sine quid nobis et tibi Jesu Nazarene?

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.