PL 217, col. 974

Commentarium in VII psalmos poenitentiales (Auctor incertus (Innocentius III)),

Scio te, quia sis sanctus Dei [(Marc. I; Luc. IV)]
.
Orant quoque contra alios, et quandoque exaudiuntur,
ut ibi: Mitte manum tuam, et tange carnem
ejus, et os ejus, et tunc videbis, quod in faciem benedicat
tibi. Dixit ergo Dominus ad Satanam: Ecce
in manu tua est, verumtamen animam ejus serva [(Job II)]
.
Quandoque orant contra alios, et non
exaudiuntur, ut ibi: Simon, ecce Satanas expetivit
vos, ut cribraret sicut triticum, ego vero rogavi pro
te, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus
confirma fratres tuos [(Luc. XXII)]
.
Caeterum exaudiuntur boni defuncti, cum orant,
tam pro se, quam pro aliis. Unde in Apocalypsi: Vidi subtus altare Dei animas interfectorum propter
verbum Dei,
et clara voce dicebant: Usquequo, Domine,

sanctus et vivus, non judicas, et vindicas sanguinem
nostrum de his qui habitant in terra? Et dictum
est illis, ut requiescerent tempus adhuc modicum,
donec impleantur conservi eorum, et fratres
eorum, qui interficiendi sunt, sicut et ipsi [(Apoc. VI)]
.
Item in secundo Machabaeorum: Hic est fratrum
amator et populi Israel. Hic est qui multum orat
pro populo, et universa civitate sancta, Jeremias
propheta Dei. Vidit autem ipsum extendisse dexteram,
et dedisse Judae gladium aureum, dicentem:
Accipe sanctum gladium, munus a Deo, in quo dejicies
adversarios populi mei Israel [(II Mach. XV)]
.
Quid est quod legitur: Si steterint Moyses et Samuel
coram me, non erit anima mea ad populum
istum? [(Jer. XV)]
. Sed hoc per hypothesin dicitur,

id est si starent, quemadmodum alibi dicitur: In
his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum
est, ut hi qui volunt hinc transire ad vos, non possint,
neque inde huc transmeare [(Luc. XVI)]
, id est si
vellent, non possent.
Mali jam mortui orant quidem, sed non exaudiuntur,
neque pro se, neque pro aliis; unde dives
mortuus, qui sepultus est in inferno clamabat dicens: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum,
ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut
refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma.
Et dixit illi: Fili recordare, quia recepisti bona
in vita tua et Lazarus similiter mala: nunc autem
hic consolatur, tu vero cruciaris.
Rursus ait: Rogo

ergo te, Pater, ut mittas eum in domum patris mei,
habeo enim quinque fratres, ut testetur illis, ne et
ipsi veniant in hunc locum tormentorum. Et ait illi
Abraham: Habent Moysen et prophetas, audiant illos [(Luc. XVI)]
.
Caeterum boni viventes, orant pro se, orant pro
aliis, et contra alios: et quandoque exaudiuntur,
quandoque non. Oravit pro se Petrus, qui cum coepisset
mergi clamabat, dicens: Domine salvum me
fac, exaudirique meruit; quia extendens Jesus manum,
apprehendit eum dicens: Modicae fidei, quare
dubitasti? [(Matth. XIV)]
. Oravit et Paulus tertio, ut
auferret ab eo Dominus stimulum carnis, et dixit
illi Dominus: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus
in infirmitate perficitur [(II Cor. XII)]
. Quandoque

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.