PL 217, col. 975

Commentarium in VII psalmos poenitentiales (Auctor incertus (Innocentius III)),

similiter orant contra alios, et pro aliis, et exaudiuntur
a Deo; unde Jacobus ait: Elias homo erat
similis nobis passibilis, et oratione oravit, ut non
plueret super terram, et non pluit annos tres et menses
sex. Rursum oravit, et coelum dedit pluviam, et
terra dedit fructum suum [(Jac. V; III Reg. XVII, et
XVIII)]
. Interdum etiam orant pro aliis, et non exaudiuntur.
Unde dictum est Jeremiae [(cap. VII, XI et
XIV)] : Noli orare pro populo isto. Propter quod ipse
dicebat: Cum clamavero et rogavero, exclusit orationem
meam [(Thren. III)]
. Et Samueli: Usquequo tu
luges Saul, cum ego projecerim cum? [(I Reg. XVI)]
.
Contra alios quoque orant quandoque et non exaudiuntur
aliquando, sicut Jacobus et Joannes qui
dixerunt: Domine, vis dicimus ut descendat ignis

de coelo, et consumat illos? Et conversus increpavit
illos dicens: Nescitis cujus spiritus estis [(Luc. IX)]
.
Sic et mali viventes quandoque exaudiuntur pro
se, sicut Pharisaeus, qui rogavit Jesum, ut manducaret
cum illo, et ingressus domum Pharisaei discubuit [(Luc. VII)]
.
Sic et exauditus est filius prodigus,
qui ait: Pater, da mihi portionem substantiae, quae
me contingit, et divisit illis substantiam [(Luc. XV)]
.
Nam illud quod caecus illuminatus in Evangelio ait: Scimus quia Deus peccatores non audit
[(Joan. IX)]
,
tanquam falsum ab omnibus reprobatur. Tales enim
exaudiuntur interdum pro aliis, sicut seniores Judaeorum,
qui rogaverunt Jesum pro servo centurionis,
dicentes: Dignus est ut illi hoc praestes: diligit
enim gentem nostram, et synagogam ipse aedificavit

nobis. Jesus autem ibat cum illis. Et reversi
qui missi fuerant domum, invenerunt servum qui
languerat sanum [(Luc. VII)]
. Denique orant quandoque
pro se mali, et non exaudiuntur a Deo, sicut
Antiochus, de quo legitur: Orabat scelestus
ille Dominum, a quo non esset misericordiam consecuturus [(II Mac. IX)]
,
non solum in hac vita, verumetiam
in futura. Unde fatuae virgines clausa janua
clamabant: Domine, Domine aperi nobis. Respondit
illis: Amen, dico vobis, nescio vos [(Matth. XXV)]
. Interdum
etiam mali orantes non exaudiuntur pro
aliis, sicut Dominus quibusdam malis sacerdotibus
ait: Maledicam benedictionibus vestris [(Malac. II)]
,
id est, preces, quas pro benedicendo populo effunditis,

non exaudiam, sed potius maledicam, hoc est,
quasi maledictas penitus improbabo; unde: Clamaverunt
ad Dominum [(Jon. I)]
, etc.
Porro, quandoque festinat Dominus et exaudit in
principio, quandoque protrahit et exaudit in medio,
quandoque tardat et exaudit in fine. In principio
precum exaudivit Danielem: Adhuc, inquit, me
loquente in oratione, ecce Gabriel vir cito volans
tetigit me, tempore sacrificii vespertini, et locutus
est mihi: Ab exordio precum tuarum egressus est
sermo [(Dan. IX)]
. Et alibi: Adhuc te loquente dicam,
adsum. Distulit autem Dominus aliquandiu
exaudire, aliquos fideles clamantes: Veni Domine,
et noli tardare, relaxa facinora plebis tuae Israel;
quibus propheta respondit: Si moram fecerit, exspecta

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.