PL 22, col. 1090
Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In English: The Letters of St. Jerome 127.5 · The Letters of St. Jerome 127.0
et vile in populis nomen assumere. Haec ab Alexandrinis
Sacerdotibus, Papaque Athanasio, et postea
Petro, qui persecutionem Arianae haereseos declinantes,
quasi ad tutissimum communionis suae portum
Romam confugerant, vitam beati Antonii adhuc tunc
viventis, monasteriorumque in Thebaide, Pachomii,
et virginum ac viduarum didicit disciplinam. Nec
erubuit profiteri, quod Christo placere cognoverat.
Hanc multos post annos imitata est Sophronia [al. Sophronium ],
et aliae: quibus rectissime illud Ennianum
aptari potest: Utinam ne in nemore Pelio. Hujus
amicitiis fruita est Paula venerabilis. In hujus cubiculo
nutrita Eustochium, virginitatis decus: ut facilis
aestimatio sit, qualis magistra, ubi tales discipulae.
Rideat forsan infidelis lector, me in muliercularum
laudibus immorari, qui, si recordetur sanctas feminas,
comites Domini Salvatoris, quae ministrabant ei de
sua substantia, et tres Marias stantes ante crucem,
Mariamque proprie Magdalenen, quae ob sedulitatem
et ardorem fidei, turritae nomen accepit, et prima
ante Apostolos, Christum videre meruit resurgentem,
se potius superbiae, quam nos condemnabit ineptiarum:
QUI VIRTUTES non sexu, sed 955 animo judicamus;
contemptaeque nobilitatis ac divitiarum majorem
gloriam ducimus. Unde et Jesus Joannem
Evangelistam amabat plurimum: qui propter generis
nobilitatem erat notus Pontifici, et Judaeorum insidias
non timebat: in tantum, ut Petrum introduceret
in atrium, et staret solus Apostolorum ante crucem:
matremque Salvatoris in sua reciperet; ET